Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LVI.—Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. LXX, pro justitia, misericordiam transtulerunt, caetera similiter. Gentium vaticinio terminato, quae in adventu sermonis Dei de saliuncula et urtica in cyparissum myrtumque mutandae sunt, loquitur Isaias ad illius temporis auditores, ut faciant cuncta, quae recta sunt, et parent se adventui Salvatoris, quia ipse est 0538B justitia et misericordia Dei. Si enim cogitationes Sanctorum judicia sunt: et exercitatos sensus ad discretionem boni ac mali habere debemus, cur non omni tempore custodiamus judicium, ne despiciamus personam pauperis in judicio, ne divitis potentia terreamur: sed ita magnum judicemus ut parvum, scientes juxta Moysen, quod Domini judicium sit, qui judicat judicantes (Deut. I) ; 655 juxta quod et in psalmo legitur: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos dijudicat (Ps. LXXXI, 1) . Huic quod nunc dicitur: Custodite judicium, et facite justitiam, illud simile est: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3) ; ut juste quod justum est, persequantur. Quamquam in nomine justitiae, omnis mihi videatur significari locus, 0538C quod qui unam justitiam fecerit, cunctas virtutes implesse dicatur quae invicem se sequuntur, et sibi haerent: ita ut qui unam habuerit, omnes habeat, et qui una caruerit, cunctis careat. Tale quid et quartus decimus psalmus sonat: Qui ambulat immaculatus, et operatur justitiam (Ps. XIV, 2) . Et alibi scriptum est: Justitiam discite qui habitatis super terram (Isai. XXVI, 9) . Quod autem Salvator, qui factus est nobis justitia, et sanctitas, et redemptio, ipse sit misericordia Dei (I Cor. I) , sanctorum verba testantur: Et misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam (Ps. LVI, 4) .