Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3.) Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. LXX: Ne dicat alienigena, qui appositus est Domino: Putasne separet me Dominus a populo suo? et ne dicat eunuchus, quia ego sum lignum aridum. Qui humiliter hunc locum intelligunt, ad proselytos ex gentibus et vere eunuchos referunt quae dicuntur, quod et advenae, si legem Domini susceperint, et circumcidantur, et eunuchi, qualis fuit Candacis ille reginae (Act. VIII) , qui etiam in itinere otiosus esse non poterat, et dum quaerit interpretem lectionis, Christum reperit quem quaerebat, non sint externi 0539D a salute Dei. Hoc autem, inquiunt, dicitur contra Judaeos, qui nobilitatem jactant generis, et filios Abrahae se esse dicunt, et beatos putant qui habent semen in Sion, et domesticos in Jerusalem (Joan. VIII) . Nos autem quos supra per saliunculam et urticam et κονύζην et στοιβὴν interpretati sumus (Supra ad cap. LV) , in abietem et cyparissum myrtumque conversos, eosdem nunc ac fidem Evangelii intelligimus provocari: quod desperare (( Al. desperari)) non debeant, si adhaeserint Domino: nec se putent a Dei populo separari. Omnes enim qui in Christo sunt 0540A baptizati, Christum induerunt (Galat. V) . Non est Judaeus et Ethnicus, Circumcisio et Praeputium, quibus in Deuteronomii 657 praecipitur Cantico: Laetamini gentes cum populo ejus, id est, Dei qui priorem habuit populum Judaeorum (Deut. XXXIII, 43) . Qui de Oriente et Occidente venientes, requiescent in sinu Abraham. Hoc est quod et Joannes Baptista dicebat: Et ne dicatis, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9) . Et quomodo in proselytis non est ulla diversitas, sed et viri et feminae ad salutem pariter vocantur: sic et in eunuchis qui se castraverunt propter regna coelorum, uterque sexus accipitur; qui mortificaverunt membra sua super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, 0540B desiderium malum: donec perveniant omnes in virum perfectum, et dicant cum Apostolo: Nos neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus juxta carnem Christum, sed nunc jam non novimus (I Cor. V, 16) . Ergo in eunuchis nequaquam illi intelligendi sunt, quos ardens poeta describens ait (Lucan. lib. X) :
Nec non infelix ferro truncata juventus,
Atque exsecta virum . . . . . . . .
Sed illi de quibus Dominus in Evangelio loquitur:
Qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) : quales erant et Apostoli, quibus admirantibus et pro rei difficultate dicentibus:
Quis ergo potest salvus fieri? respondit Salvator:
Qui potest capere, capiat. Unde et Apostolus de hujuscemodi eunuchis,
0540C id est, de virginibus, praeceptum Domini se non habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a Domino,
volens omnes esse sicut seipsum:
Tempus enim, ait,
in collecto est: superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29) . Qui enim liber vocatus est a servitute et officio conjugali, iste vere servus est Christi.