Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus eunuchis: Si custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum: et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. LXX: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volo, et tenuerint testamentum 0540D meum, dabo eis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis et non deficiet. Duo proposuerat, proselytos et eunuchos. Prius loquitur de eunuchis, datque eis praecepta vivendi, 658 et futurorum praemia pollicetur. Et post eos venit ad proselytos, illis quoque similia repromittens. Loquitur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt, Ecce ego lignum arens (Exod. XXIII) , ne se putent subjacere maledicto, quod sterilibus dictum est: Maledictus sterilis qui non facit semen in Israel (Deut. VII) . 0541A Si, inquit, custodierint sabbata mea, et de meis praeceptis elegerint ea quae volui, et non ea quae pro audientium imbecillitate concessi, et foedus meum sive testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo mea, et in Templo meo, et in muris firmissimae civitatis meae locum, et nomen melius filiis et filiabus, quod nulla oblivione delebitur. Qui sint eunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quae Dei sunt; quibus loquitur et Sapientia, quae titulo Salomonis inscribitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit stratum in delicto, habebit fructum in visitatione animarum. Et eunuchus, qui non est operatus manu iniquitatem, neque cogitavit contra Dominum mala. Dabitur enim fidei ejus electa gratia, et pars in templo Domini delectabilis (Sap. III, 13, 14) . Haec sterilis virginitate fecunda (( Al. fecundata)) est; hic 0541B eunuchus regno coelorum vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos sabbatorum, ut numquam faciat opera nuptiarum (I Cor. VII) . Iste elegit quae Dominus voluit, ut plus offerat quam praeceptum est: ut non indulgentiam Apostoli ejus, sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini sempiternum, ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad id ipsum revertatur, sed accepturum esse se noverit in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum optimum. Multae enim mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV) . Et qui eunuchus fuerit, ac fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum, ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, et pro carnis filiis, multos 0541C habeat filios spirituales. Talem fuisse eunuchum, quem Jesus amavit plurimum, Evangelistam Joannem, Ecclesiasticae tradunt historiae, qui recubuit super pectus Jesu (Joan. XIII) ; qui Petro tardius ambulante, elatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum (Joan. XX) ; qui in secreta divinae se nativitatis immergens, ausus est dicere, quod cuncta saecula nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat 659 in principio apud Deum (Joan. I, 2) . Facessat igitur omnis cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset, aperiens semiviris regna coelorum, cum pudicitia non in debilitate sit corporis, sed in animi voluntate.