0543D (Vers. 10-12.)
Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes
somnia. Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt,
unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie,
sic et cras, et multo amplius.
LXX:
Videte quoniam excaecati sunt omnes: non cognoverunt universi, canes muti non poterunt latrare: somniantes lectulum, amantes
dormitationes. Et
0544A
canes
0544D Victor.
impudentis, ex Graeco ἀναιδεῖς τῇ ψυχῇ.
impudentes animae ignoraverunt ((Al.
ignorant)) saturitatem. Et sunt mali nescientes intelligentiam: omnes vias suas secuti sunt. Unusquisque simul a summitate 662
ejus. Venite et sumamus vinum, et inebriemur, et sit talis dies crastina, magna amplius nimis **. Ut omnes, inquit, bestiae saltus veniant, et devorent congregatos, sive in locum Judaeorum, gentium turbae succedant,
speculatores eorum in causa sunt, Scribae videlicet et Pharisaei: quia omnes caeci nescierunt Dominum Salvatorem, nec lucem
voluerunt videre praesentem. Ad quos Dominus loquebatur:
Stulti et caeci, quid est plus, aurum, an altare quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17) ? et iterum:
Duces caeci, culicem liquantes, et camelum glutientes (Ibid., 24) ; et:
Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt
0544B (Matth. XV, 14) . Quod autem magistri speculatores vocentur, et supra legimus. In eo enim loco ubi juxta LXX dicitur:
Vox custodum tuorum elevata est (Isai. LII, 8) , in Hebraico scriptum est:
Vox speculatorum tuorum. De quibus erat Ezechiel, cui loquitur Deus:
Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III, 17) . Sed illi speculatores non erant caeci. Denique appellabantur videntes. Isti autem de quibus Propheta
nunc loquitur, non solum speculatores caeci, sed et canes muti appellantur, non valentes latrare. Qui enim gregem Domini custodire
debebant, et lupos abigere, et latrare pro Domino, diligunt somnia, et daemoniacis visionibus delectantur. Et est sensus:
Non possunt loqui veritatem, sed universa mendacia. Nec hoc fine contenti sunt, qui in custodia gregis
0544C Domini dormiebant, et latrare non poterant, et amabant cubile, per quae voluptas corporis indicatur; sed apud suos impudentes
((
Al. impudentis)) animae nescierunt saturitatem, qui numquam suo saturantur errore. Qui devorant plebem Domini sicut escam panis,
et domos viduarum: gulaeque ac libidini serviunt. Non enim possunt dicere:
Mandatum Domini lucidum illuminas oculos (Ps. XVIII, 9) , nec nosse quod scriptum est:
Sapientia hominis illuminat faciem ejus (Prov. XVII, 24) . Et canes muti adversum inimicos, de quibus scriptum est:
Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6) . Et canes dormientes, qui nesciunt esse praeceptum:
Ne dederis somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem (Ps. CXXXI) ; et rursum:
Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus
0544D
vester venturus sit (Matth. XXIV, 42) . Et idcirco dantes locum diabolo, canes impudentissimi sunt, qui numquam saturantur. Vomunt enim quod
comederunt, et revertuntur ad 663 vomitum suum (Prov. XXVI) . De quibus et Petrus Apostolus loquitur:
Accidit illis verum illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 22) . Quos speculatores et canes eosdem esse pastores, sequens sermo demonstrat:
Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Verbum enim Hebraicum Roim ((
Al. Roem)) () quod quatuor litteris scribitur,
res et
ain et
0545A
jod et
mem, si legatur
roim, pastores; si
raim, pessimos sonat. Hoc diximus, ut variae interpretationis causas monstraremus. Omnes enim sua quaesierunt, et non quae Dei sunt, nec
ambulaverunt per viam Domini (Philipp. II) , de qua scriptum est:
Quaerite quae sit via bona: et ambulate in ea (Jerem. VI, 16) . Sed juxta quod in Judicum volumine legitur:
Non erat rex in Israel; unusquisque quod rectum sibi videbatur, hoc faciebat (Judic. XVII, 6) , et proprios sequebatur errores. Quodque sequitur:
Unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum: venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie,
sic et cras, et multo amplius,
in LXX Interpretibus non habetur, sed ex Hebraico additum, stellis illuminantibus praenotatur. Denique hos versiculos nullus
0545B Ecclesiasticorum Interpretum disseruit, sed quasi patentem in medio foveam transiliunt atque transmittunt. Quod autem dicit,
hoc est, quoniam a via Domini declinantes, proprias semitas sunt secuti, propterea ardent avaritia a summo usque ad novissimum,
a principibus usque ad plebem, ut postquam coeperint percutere conservos, et comedere ac bibere cum ebriis, dicant:
Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate. Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Et erit sicut hodie, sic et cras:
et multo amplius
(I Cor., XV, 2) . Hoc est quod supra dixit:
Nescierunt saturitatem: nec praeterita voluptate
0545D Legimus
satiati sunt cum Victorianis mss. pro
satiantur.
satiantur, sed futuras delicias parant, multo majores quam quibus prius fruiti fuerant. Si hoc de principibus dicitur Judaeorum,
propter quos plebs Domini
0545C a bestiis devorata est, vitemus exempla pejorum, nec in ebriemur vino, in quo est luxuria, nec voluptatibus obruamur; nec
0545D Multum diverso sensu unus Ambrosian.,
nec muti ad loquendum contra adversarios, in nostros rabidi,
0546D etc.
muti ad loquendum, contra adversarios nostros rabidi canes simus; sed Dei potius quam nostras sequamur vias, et audiamus
Scripturam monentem:
Sapite de Domino in bonitate (Sap. I, 1) . Et iterum: 664
Intelligentia optima est his qui faciunt eam. Et si canes fuimus, non desperemus salutem, audientes verba Chananaeae dicentis ad Dominum:
Etiam, Domine, nam et catelli comedunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27) . Ob
0546D Idem ms.:
Ob quam vocem, misericordiam consecuta.
quam causam misericordiam consecuta, audit a Domino:
O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Poterat enim dicere cum Propheta:
Viam mandatorum tuorum cucurri (Ps. CXVIII, 32) . Et
0545D iterum:
Deduc me in via recta.