Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LVII.—Vers. 1, 2.) Justus periit ((Vulg. perit)), et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est justus. Veniat pax: requiescat in cubili suo qui ambulat ((Vulg. ambulavit)) in directione sua. LXX: Videte quomodo justus periit, et nemo suscipit corde: et viri justi tolluntur, et nemo considerat. A facie enim iniquitatis ablatus est justus: 0546A erit in pace sepultura ejus: ablata est de medio. Propter speculatores caecos et canes mutos, qui ipsi pastores sunt, nescientes intelligentiam, nec praesentibus saturantur voluptatibus, sed semper se praeparant ad futuras, justus periit, de quo dicit uxor Pilati: Nihil tibi sit et justo illi (Matth. XXVII, 19) . Qui lotis manibus, innocens sum ego, inquit, a sanguine justi hujus. In quo considerandum quod verbum perditionis, de quo saepe haeretici calumniam faciunt, quod interitum significet, et abolitionem in perpetuum, ponatur super Christo, cujus utique perditio persecutionis magnitudinem, et non finem monstrat substantiae. Et nemo est, ait, qui recogitet in corde suo, sive reponat. Neque enim fieri poterat, ut caeci et muti videntes vana et amantes somnia, 0546B ignorantesque intelligentiam atque sapientiam, cogitarent ea quae Dei sunt. Quodque sequitur: Et viri misericordiae, sive justi, colliguntur atque tolluntur, Apostolos significat, qui interficiuntur ab impiis, et a Domino congregantur. Causasque reddit cur interfectus sit justus atque sublatus, dicens: A facie enim malitiae collectus est justus, ut mala saeculi non videret. Sive propter malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, ad Patrem victor ascendit. Quod autem juxta Hebraicum dicitur: Veniat pax, requiescat in cubili suo: ambulet in 665 directione sua, sensus quidem perspicuus est, sed verborum consequentia, quae in suae linguae stat idiomate, apud nos videtur esse turbata. Quod autem dicit, hoc est: Veniat pax Justi, quam ascendens ad Patrem Apostolis 0546C dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . Cumque pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, venerit, requiescent Apostoli ejus in cubilibus suis, et mors eorum requiescet. Ex quo ostendit martyres non perire, sed vincere, et aeterna sede requiescere. Ipse vero cujus pax est, et cujus Apostoli requiescunt in cubilibus suis, ambulat in directione sua, recto itinere ad Patrem victor ascendens. Porro quod in Septuaginta legitur: A facie malitiae ablatus est justus, erit in pace sepultura ejus, ablata est de medio, omnia referuntur ad 666 Christum absque commixtione personae Apostolorum, cujus sepultura in pace est, et sublata de medio. Neque enim caro ejus vidit corruptionem, nec permansit in sepulcro, qui est inter 0546D mortuos liber, dicente Angelo ad mulieres: Quem quaeritis Jesum, non est hic: Venite, et videte locum ubi positus fuit Dominus (Matth. XXVIII, 5, 6) . Judaei et haec et caetera quae sequuntur, vel generaliter de omnibus justis arbitrantur intelligi, quorum Manasses fudit sanguinem, et implevit Jerusalem a porta usque ad portam; vel certe Isaiam de sua prophetare morte, quod serrandus sit a Manasse serra lignea, quae apud 0547 eos certissima traditio est. Unde et nostrorum plurimi illud, quod de passione Sanctorum in Epistola 0548 ad Hebraeos ponitur: Serrati sunt (Hebr. XI, 37) , ad Isaiae referunt passionem.