Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3, 4.) Vos autem accedite huc, filii auguratricis: 0548C semen adulteri et fornicariae super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? LXX: Vos autem accedite huc, filii iniqui, semen adulterorum et meretricis in quo lusistis? super quem aperuistis os vestrum: et super quo ejecistis linguam vestram? Sublato justo, cujus sepultura in pace est, immo sublato de medio, vos qui estis filii iniquitatis, accedite ad me, et audite quae dicam (Joan. VIII) . Quomodo enim qui facit iniquitatem, servus est iniquitatis, sic qui juxta Judam proditorem, filius est perditionis, appellari potest filius iniquitatis. Denique scriptum est de Domino Salvatore: Et filius iniquitatis non apponet ut affligat eum (Ps. LXXXVIII, 23) . Pro iniquitate, sive iniquorum, quod LXX transtulerunt, Theodotio ipsum verbum Hebraicum 0548D posuit Onena (), quod nos juxta Symmachum, in auguratricem vertimus, quod scilicet semper Jerusalem, 0549A quae est mater audientium, idololatriae dedita fuerit. Quamobrem appellat eos semen adulteri, sive adulterorum 669 (de quibus dictum est: Et maechabantur in lignum et lapidem ((Jerem. III, 9))) ac meretricis: haud dubium quin eamdem significet, de qua supra legimus: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Isai. I, 21) ? Super quem, inquit, lusistis, conspuentes faciem ejus, barbamque vellentes; et super quem dilatastis et aperuistis os vestrum, et linguam ejecistis, dicentes ei: Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII, 48) ? Et iterum: Iste non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum (Matth. XII, 24) . Et postea in passione: Crucifige, crucifige talem (Luc. XXIII, 21) . Et rursum: Sanguis ejus super nos et super filios 0549B nostros (Matth. XXVII, 25) . Et alibi: Vah, qui destruis Templum, et in triduo instauras illud. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest. Descendat nunc de cruce, et credimus ei (Ibid. 40) .