Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus subter imminentes ((Vulg. eminentes)) petras? LXX: Nonne vos estis filii perditionis: semen iniquum, qui vocatis idola subter frondosas arbores: immolantes filios vestros in vallibus in medio petrae? Vos, inquit, ista fecistis, quae praeteritus sermo narravit. Qui estis filii scelerati, sive perditionis, qualis fuit et Judas proditor, qui appellatus est filius perditionis (Joan. XVII) : et semen iniquum sive mendax atque mendacii, 0549C qui delectamini in diis subter omni frondosa arbore, et immolatis filios vestros in torrentibus (Act. VIII) . De quo et Regum ac Paralipomenon narrat historia, quod immolaverint diis filios suos, et in igne consecraverint (IV Reg. XVI et XVII) . Quod quidem et Achab regem Israel, et Manassen regem Juda fecisse, non est dubium, qui a parricidio liberorum ad Prophetarum sanguinem pervenerunt, de quo et in Osee: Immolate, ait, homines, vituli enim defecerunt (Osee XIII, 2) . Sive ut in Hebraeo scriptum est: Immolantes homines, vitulos adoratis. Et in psalmis plenius scribitur: Commixti sunt gentibus, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est eis in scandalum. Et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus, et effuderunt sanguinem 0549D innocentem, vel innoxium: sanguinem filiorum et filiarum suarum, et immolaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est 670 terra sanguinibus, et polluta est in operibus suis (Psal. CV, 35 et seqq.) . Cum ergo manifesta sit historia, quod filii sint interfectores (( Al. interfectoris)) Christi ista facientium, occurrit quaestio, quomodo filii dicantur filii perditionis, adversum eos qui volunt esse diversas naturas: aliam quae perdita sit et mala, et salvari nequeat; et aliam bonam, quae perire non possit. Si enim, ut 0550A illi putant, filii perditionis naturae pessimae sunt: quomodo inventum est quod prius perditum fuerat? Denique in parabolis poenitentium, et ovis perdita de centum ovibus, et drachma quae de decem perierat, reperiuntur, et perditus filius invenitur, de quo ad majorem natu dixerat pater: Iste frater tuus perierat, et inventus est: mortuus erat, et revixit (Luc. XV, 32) . Numquam enim perit, nisi quod prius salvum fuit; et numquam moritur, nisi quod ante vixerat. Ergo isti qui nunc appellantur filii perditionis, sive iniquitatis ac sceleris, proprio vitio dereliquerunt Dominum, et de filiis Domini, filii perditionis esse coeperunt, dicente ad eos hoc eodem Propheta: Dereliquistis Dominum, et ad iracundiam provocastis Sanctum Israel (Isai. I, 4) . Possumus haec secundum 0550B tropologiam, et super haereticis accipere, qui filii perditionis sunt, et semen pessimum, sive mendacii. Ab initio enim mendaces sunt, sicut diabolus, qui est pater ejus, qui est pater omnis mendacii. Isti vocant eos quos deceperunt ad idola, sive ad simulacra dogmatum suorum, subter frondosas arbores atque nemorosas, voluptates illis et delicias pollicentes, sive celantes impuritates suas. Unde et Adam postquam peccaverat, abscondit se in paradiso subter arborem, ne Dei pateret aspectui (Genes. III) . Nec dubium est, quin istiusmodi perditionis filii, et semen iniquum, habeant plurimos filios quoscumque deceperint, et occidant in profundis vallibus, et in barathro impietatis subter imminentes petras, quae semper minantur ruinas, quae pro diversitate mendacii, 0550C et varietate dogmatum perversorum, plures appellantur petrae. Nos autem unam habemus petram, quae semper sequitur populum Dei, de qua bibebat quondam populus Israel, quando familiaritate Domini fruebatur.