Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10.) In multitudine viae tuae laborasti, et non dixisti: Quiescam: vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti me ((Vulg. silet me)). LXX: 0553B Multis itineribus tuis laborasti, et non dixisti, desinam: confortata fecisti haec: propterea non rogasti me. Qui ambulat in via una et regia, non laborat, de qua per Moysen praecepit Deus: Via regia ambulabis, et non declinabis ad dexteram neque ad sinistram (Deut. V, 32) . Una via est veritatis, quae dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) : et multae mendaciorum viae, per quas nunc ambulasse arguitur Jerusalem, quarum viarum Deus sciens differentiam, supra loquitur ad errantes: Non sicut viae meae, viae vestrae (Isai. LV, 8) , quae dicunt Domino confitentes: Declinare fecisti vias nostras a viis tuis (Ps. XLIII, 19) . Cognita igitur una via regia, videamus quae dextrae viae sint et sinistrae, per quas prohibemur incedere. Via regia temperata (( Al. temperantia)) est, 0553C nec plus in se habens nec minus. Verbi gratia, via recta et regia, prudentia est. Declinamus ad dexteram, si plus sapimus quam oportet sapere, et pro prudentia calliditatem diligimus: quia (( Al. qua)) serpens prudentior erat omnibus bestiis in paradiso (Genes. III) : Et filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis (Luc. XVI) . Ad sinistramque divertimus, quando stulti sumus, et minus sapimus quam necesse est. De quibus dictum est: Dixit stultus in corde suo, non est Deus (Ps. XIII, 1) . Pietas quoque et vera religio, via regia est. Declinat ad dexteram, qui superstitiosus est, et meretur audire, Ne sis multum justus (Eccles. VII, 17) . Ad sinistram, qui negligit cultum Dei, et inter haedos hircosque numeratur. Liberalitas quoque 675 et dispensatio virtus maxima 0553D est, a qua declinat ad dexteram, qui parcus est, et non solum aliis, sed ne sibi quidem tribuit quod necesse est. Ad sinistram, qui comedit substantiam suam cum meretricibus, et dicit cum Israel: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai. XXII, 13) . Fortitudo etiam atque constantia via regia est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius et pertinax est: ad sinistram, qui formidolosus et pavidus. Unde vir sanctus per viam rectam gradi cupiens deprecatur: Deduc me, Domine, in via recta (Ps. 0554A CXXXVIII, 24) . Et in alio loco: Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem; quoniam ad te levavi oculos meos (Ps. CXLII, 8) . De istiusmodi via et alibi Scriptura commemorat: Quaerite viam bonum, et ambulate in ea, et invenietis purificationem animarum vestrarum (Jerem. VI, 16) . Jerusalem ergo propterea humiliata est usque ad inferos, quia in multis viis laboravit, neque dixit: Emendabo errorem poenitentia; sed e contrario, confortabor incoepto, nec curabo sententiam commonentis: Averte pedem tuum a via aspera, et guttur tuum a siti (Jerem. II, 25) . Denique sequitur: At illa respondit, ἀνδρίσομαι, id est, agam viriliter, quod nunc verbo alio dicitur: Confortabor. Et quia fecit haec quae praeteritus sermo narravit, ideo non est Dominum deprecata, 0554B in suis magis viribus quam in Deo habens fiduciam. Porro quod juxta Hebraicum ponitur: Vitam manus tuae invenisti, propterea non rogasti, hunc habet sensum et intellectum: Quia rebus omnibus abundasti et affluxisti divitiis, ideo Dominum neglexisti: quas divitias et Salomon habere detrectat, ne obliviscatur Dei (Prov. XXX et XXXI) Et ad Sodomam per Ezechiel dicitur: quia saturata sit panibus, propterea superbivisse (Ezech. XVI) . Non solum autem divitiae, sed et paupertas probat hominem. Unde suprascriptum est: Probavi te in camino paupertatis (Isai. XLVIII) , in quo et Lazarus probatus est pauper, qui egestatem simul debilitatemque sustinuit (Luc. XV) .