Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13, 14.) Et omnes eos auferet ventus: tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Et dicam, Viam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. LXX: Istos enim omnes 0555C tollet ventus, et auferet tempestas. Qui autem sperant in me possidebunt terram, et haereditate consequentur montem sanctum meum, et dicent: Mundas facite a facie ejus vias et auferte offendicula de via populi mei. Judaei de Babyloniis haec asserunt prophetari, quod illis Dei virtute superatis, populus redeat in Judaeam, et possideat montem Sion, et omnia itineris impedimenta tollantur, nec ullius gentis patiatur insidias: quia Dominus planam fecerit viam populo suo. Et haec sub Zorobabel et Ezra impleta contendunt. Nos autem jungentes superioribus quae dicuntur, hoc asserimus, quod omnia idola quae eos non poterant liberare, tollat ventus atque tempestas, et sint quasi pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Eos autem qui habuerint in Domino fiduciam, possessuros terram, de 0555D qua in hoc eodem Propheta lecturi sumus: Elevabit te ad bona terrae. Ex quo perspicuum est, hanc terram non deorsum esse, sed sursum. Ad quam sanctus, Domino elevante, conscendet, de qua crebro diximus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4) ; et Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13) . Mons autem sanctus Dei, ille intelligendus est, de quo ad Hebraeos loquitur, qui scribit Epistolam: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et multa millia Angelorum et Ecclesiam primitivorum qui scripti sunt in coelis (Hebr. XII, 22) . Possumus terram et montem Domini, quem sancti possessuri sunt, et Scripturas sanctas intelligere, quas au ferendas a Judaeis, Domino 0556A comminatur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus ejus (Mat. XXI, 43) ; ut inveniant in eis illum montem, de quo in hoc eodem Propheta (Isai. II) , et in Michaea legimus: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini (Mich. IV, 5) . Et ipse Dominus 678 praecepit Apostolis cunctisque doctoribus Ecclesiae, ut quidquid asperum videretur atque difficile, sua interpretatione dissolvant, et intelligentiae viam praebeant, omniaque tollant de medio scandala ut populus Domini absque ullo impedimento quod legit intelligat, et in Dei timore proficiat. De his viis et Joannes Baptista dicebat: Parate vias Domini, etc. (Matth. III, 3) . Ubi nos posuimus ex persona Dei, et dicam, LXX posuerunt et dicent: hi videlicet qui possidebunt terram, et haereditate consequentur 0556B montem sanctum Dei. Nec erunt propria salute contenti: sed etiam caeteros ad docendum populos provocabunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Qui autem confidit in me, possidebit terram, et haereditate consequetur montem sanctum meum, et dicet: Rectam viam facite, et reliqua. Eo quod ipse qui terram montemque possederit, caeteros instruat, ut viam Domino parent.