Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16.) Non in sempiternum litigabo, neque usque in finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam. LXX: Non in aeternum ulciscar in vos: neque semper irascar vobis. Spiritus enim a me egredietur, et flatum omnem ego feci. Dominus qui in excelsis habitat, et humilia respicit, cujus nomen est sanctum, et requiescit in sanctis: qui sustentat afflictos, 0557D et vitam tribuit oppressis (Ps. CXII) , haec locutus est: Non semper irascar, nec jugiter indignabor. Qui ad hoc percutio, ut emendem, ideo occido, ut vivificem. Misereor enim creaturae meae; et quos ipse condidi, in aeternum perire non patiar. Spiritus quoque meus, qui ex me egredietur, sive qui juxta Hebraicum, Aquilam, Symmachum et Theodotionem, 0558A cuncta circumdat (hoc enim significat περιειληθήσεται et περιβαλλεῖ), vegetator est omnium. Et flatum, sive pluraliter flatus (hoc quippe Nasamoth sonat), ego feci, de quo alibi scriptum est: Omnis flatus, sive omne quod spirat laudat Dominum (Ps. CL, 6) . De quo spiritu et flatu in principio Geneseos scriptum est: Insufflavit Deus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Tale quid et Job loquitur: Spiritus Domini qui est in naribus meis, et flatus omnipotentis qui docet me (Job. XXVII, 3) . Cum ergo a me egrediatur spiritus, et flatu atque inspiratione mea cuncta vegetentur et vivant, non est justum perire eos in aeternum, qui meo flatu ac spiritu sustentantur. Quidam nostrorum hunc esse aiunt spiritum, quo omnis mundus inspiratur et regitur; et cuncta habent notitiam 0558B Dei, quem juxta Stoicos insignis poeta scribens, ait (Virgil. VI Aeneid.) :
Principio coelum ac terras camposque liquentes,
Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra
Spiritus intus alit: totamque infusa per artus,
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
681 et reliqua. Alii vero sanctum Spiritum intelligunt, qui in principio ferebatur super aquas, et vivificabat omnia: qui
de Patre egreditur, et propter societatem naturae, a Filio mittitur dicente,
Expedit vobis ut ego vadam. Nisi enim ego iero, Paracletus non veniet ad vos: sin autem ego iero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7) . De quo rursum ait:
Cum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui de Patre egreditur (Joan. XV, 26) . Ne scandalizet quempiam, si Spiritus egredi dicatur ex Patre,
0558C cum etiam Filius de se dixerit:
Ego de Patre exivi, et veni; neque enim a meipso exivi, sed ille me misit (Joan. XVI, 28) . De hoc Spiritu loquebatur:
Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum semper, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16) . Hic est Spiritus de quo scribit et Moyses:
Quis det ut omnis populus Domini sit in Prophetas, et det Dominus Spiritum suum super eos (Num. XI, 29) ? Et Joel ex persona Dei:
Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Joel. II, 28) . Et Zacharias:
Verumtamen verba mea, et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in Spiritu meo, servis meis Prophetis (Zach. I, 6) . Et iterum:
Effundam super Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae (Zach. XII, 10) . Multaque alia de utroque Testamento
0558D quae nunc longum est repetere. Hoc solum dicimus, quod idem Propheta de hoc Spiritu et flatu pariter sit locutus:
Haec dicit Dominus Deus qui fecit coelum. Et post paululum:
Qui dat flatum populo suo, qui est super eam, et spiritum his qui calcant eam (Isai XLII, 5) .