Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17 seqq.) Propter iniquitatem avaritiae ejus 0559A iratus sum, et percussi eum: abscondi, et indignatus sum: et ambulavit moerens ((Vulg. abiit vagus)) in via cordis sui. Vias ejus vidi, et sanavi eum: et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi et lugentibus ejus. Creavi fructum labiorum, pacem, pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. Impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax, dixit Deus. impiis. LXX: Propter peccatum ad modicum quid 682 contristavi eum, et percussi eum: et averti faciem meam ab eo, et contristatus est et ambulavit tristis in viis suis. Vias ejus vidi, et sanavi eum: et consolatus sum illum, et dedi ei consolationem veram, pacem his qui longe, et qui prope sunt, dicit Dominus, et sanabo eos. Qui autem iniqui 0559B sunt, fluctuabunt, et quiescere non poterunt. Non est gaudium impiis, dicit Dominus Deus. Post abjectionem populi Judaeorum et eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, pollicitus fuerat habentibus in se fiduciam, terram mitium montemque sanctorum, et Apostolis praeceperat: Viam facite populo revertenti, et omnia de medio scandala tollite. Ac ne incredibile videretur, exponit potentiam suam, quod excelsus et magnus facile possit poenitentibus veniam tribuere, et justum sit, ut Creator misereatur creaturae suae. Propter quae jungit, quod iratus sit et contristaverit populum suum: idcirco se fecisse quia peccaverit, et iniquitatis avaritiam habuerit, nec una fuerit iniquitate contentus; sed semper addiderit peccata peccatis. Et percussi, inquit, 0559C eum ad breve, ut sanarem, et abscondi, subauditur, faciem meam, ut magis me desideraret, et diceret: Ostende faciem tuam et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4) . Indignatusque sum; quod ille sentiens, tristis incessit, dicens: Tota die tristis ingrediebar (Ps. XXXVII, 7) . Et ambulavit moerens, sive conversus in via cordis sui, ut non ad faciem hominum, sed in corde ageret poenitentiam. Propterea videns vias conversionis ejus, sanavi vulnera, quibus eum ante percusseram. Et reduxi eum ad me, quem prius ejeceram, et reddidi ei consolationem veram. Multae enim falsae sunt consolationes, quibus genus decipitur humanum. Sive consolatus sum lugentes ejus, dicens in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth, V, 5) . Quodque sequitur: Creavi fructum 0559D labiorum, hunc habet sensum, implevi quod pollicitus eram, dicens: Vivo ego, dicit Dominus, malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XXXIII, 11) . Sive omnia tribui quae antea promiseram. Quae est autem Domini pollicitatio? Pacem meam do vobis: Pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . Et hoc est quod nunc ait: Pacem super pacem; non uni tantum genti, sed omni mundo: