Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0561A (Cap. LVIII.—Vers. 1.) Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. LXX: Clama in fortitudine, et ne parcas: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo peccata eorum, et domui Jacob iniquitates eorum. Finito priori capitulo, in quo pax justis, et nulla requies impiis nuntiatur, praecipit Deus Isaiae prophetae, ut clamet in fortitudine, et instar tubae exaltet vocem suam, et peccata ac scelera populi Israel dicere non formidet, nequaquam mortem metuens, nec impiorum terricula et convicia; sed magis consideret imperantem Dominum. Et quia surdas aures habeant, et audire vix possint, juxta Symmachum et Aquilam, guttur suum vertat in buccinam, quae Hebraice dicitur Sophar 0561B (), quam κερατίνην, id est, corneam interpretati sunt. Et supra quidem ubi Apostolis dicebatur, In montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere (Isai. XL, 9) ; nec buccina assumitur, nec tuba, sed montem jubentur ascendere. Hic autem quia peccatores erant, quibus nuntiandum est, et morabantur deorsum, non jubetur Propheta ut ascendat in montem: sed tantum ut exaltet sicut tuba vocem suam, et eis nuntiet bella ventura. Alioquin in die judicii, quando in resurrectione mortuorum et novissima tuba dicitur, scriptum est, Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: ut quomodo illi ad vocem tubae sunt judicandi: 685 sic Israel peccato mortuus audiat scelera 0561C sua; simulque appellatur populus Dei, ut discat qualem patrem perdiderit, qui etiam peccatorem vocet populum suum.