Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0562A (Vers. 3.) Rogant me judicia justitiae, et appropinquare Deo volunt. Quare jejunavimus, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in de jejunii vestri invenietur ((Al. invenitur)), voluntas vestra et omnes debitores vestros repetistis ((Al. repetitis)). Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. LXX: Petunt me nunc judicium justum, et appropinquare Deo cupiunt, dicentes: Quare jejunavimus, et non vidisti? humiliavimus animas nostras, et non cognovisti? In diebus enim jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subjectos vobis affligitis, ad judicia et jurgia jejunantes, et percutitis pugnis humilem. Est alia temeritas Judaeorum, quasi fiducia bonae conscientiae, judicium postulant justum, et imitantur sanctorum 0562B verba dicentium: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum (Ps. XXV, 1, 2) . Et iterum: Proba me, Domine, et tenta me: 686 ure renes meos et cor meum. Et in alio loco: Judica causam meam, et redime me (Psalm. CXVIII, 154) . Et appropinquare Deo desiderant: cum hoc non in loco sit, sed in affectu, nec mentis otiosae, sed laboriosi operis. Denique quid sit appropinquare Deo, instruit Scriptura, dicens: Quaerite Dominum. Cum autem appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas. Appropinquat enim Dominus appropinquantibus sibi, et his qui juste quod justum est persequuntur, et possunt dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28) . Si enim Omnipotens Deus Pater est veritatis atque 0562C justitiae, quicumque est mendax et injustus, appropinquare Deo non potest, de quo scriptum est: Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos (Ps. V, 6) . Quare jejunavimus, inquiunt, et non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Injustitiae arguunt Dominum, quod bona opera non respiciat, solamque ventris esuriem, absque opere virtutum ingerunt Deo: non comedentes eos cibos quos creavit Deus fidelibus et his qui cognoscunt veritatem, ut sumant eos cum gratiarum actione: sed illos de quibus scriptum est in Proverbiis: Hi enim aluntur cibis impietatis et vino iniquitatis inebriantur (Prov. IV, 17) . Hujuscemodi epulis saturatus Pharisaeus, inter caetera verba superbiae, his in sabbato se jejunare jactabat (Luc. 0562D XVIII) : qui non biberat vinum de vinea Sorec, sed de vinea Sodomorum, cujus vinum furor draconum est, et furor aspidum insanabilis, et uva eorum, uva fellis: quos Deus arguit per Prophetam: Peccata populi mei comedunt (Ose. IV, 8) . Et rursum: Quare tacuistis impietatem eorum, et iniquitates vindemiastis et comedistis frumentum mendacii (Ose. X, 13) ? Quia igitur proposuerant quaestionem Deo, scire cupientes quare jejunaverint et humiliaverint animas suas, et Deus non respexerit: obliti veteris historiae, 0563A cur non respexerit ad munera Cain, qui recte quidem offerebat, sed non recte dividebat cum fratre (Gen. IV) , Dei non videns charitatem, dicente Scriptura: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 39) : propterea respondit Deus, quod non jejunia reprobet, sed opera quae in jejuniis fiunt, dicens: In diebus jejuniorum vestrorum 687 inveniuntur voluntates vestrae, ut non Dei, sed vestras faciatis voluntates, quas Paulus scribens Ephesiis reprobat: Juxta principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis incredulitatis, in quibus et nos omnes conversati sumus aliquando, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Eph. II, 2, 3) . Quodque sequitur 0563B juxta LXX: Et omnes subjectos vobis compungitis, sive affligitis, melius Theodotio et Symmachus transtulerunt, quos nos in hoc loco secuti sumus, Et omnes debitores vestros repetitis. Ex quo ostendit, non esse absque periculo repetere pauperem qui solvendo non sit, et pallium quod pignoris loco tuleris, algenti non reddere debitori, ne clamor ejus perveniat ad Deum. Qui enim miseretur pauperis, Deo fenerat (Prov. XIX) . Et econtrario qui repetit non habentem, Deo facit violentiam. Atque ut sciamus hunc sensum esse in praesenti loco, etiam in consequentibus in hoc eodem capitulo lecturi sumus: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Haud dubium quin chirographa significet: Quid enim prodest jejuniis ora pallere, et ad 0563C lites et ad jurgia jejunare, dicente Scriptura, Qui amat peccata, gaudet jurgiis (Prov. XVII, 11) ? Servum autem Domini non oportet litigare, sed esse mansuetum (II Tim. II) , et imitari eum qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mat. XI, 29) : ut humilitas non sit affectata, sed cordis, nec gloriam quaerens hominum, sed animae conscientiam. Jejunatis, inquit, et percutitis pugnis humilem, et alapis verberatis (I Tim. III) . Unde episcopus non debet esse percussor. Quomodo enim potest libidinem refrenare, qui nec manum valet cohibere, nec linguam? Hujuscemodi jejunia et in exordio hujus prophetae Dominus arguit, dicens: Jejunium et otium, neomenias et sabbata, et alias solemnitates vestras odit anima mea (Isai. I, 13) . Unde praecipitur 0563D per Joel: Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel. II, 15) ; ut a vitiis jejunemus, et bonis operibus, curatisque peccatis, fiant sancta jejunia. Denique sequitur: Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo; ut tempore jejunii vacemus 688 orationi: ne interior homo noster draconis vescatur carnibus, qui datus est in escam populis Aethiopum. Et haec dicimus, non quo jejunia reprobemus, 0564A per quae et Daniel vir desideriorum futura cognovit (Daniel. IX) , et Ninivitae iram placaverunt Dei (Jonae III) , et Elias (III Reg. XIX) ac Moyses (Exod. XXXIV) , quadraginta dierum esurie, Dei familiaritate saturati sunt, et ipse Dominus (Matth. IV) totidem diebus in solitudine jejunavit, ut nobis solemnes jejuniorum dies relinqueret: sed quo non prosit vacuum portare ventrem, et alia facere quae Deo displicent. Atque ut caetera praetermittam, exterminare facies suas, ut appareant hominibus jejunare (( Al. jejunantes)), qui in praesenti gloriam consequentes, excludentur a regno Dei, quia receperunt mercedem suam (Matt. VI) . Unde et Apostolus, si etiam corpus suum tradat martyrio, ut ardeat, sive glorietur (utrumque enim fertur in exemplaribus) absque Dei charitate (I Cor. XIII) , quae est in cordis conscientia, 0564B frustra se dicit sanguinem fundere.