(Vers. 6, 7.)
Nonne hoc ((Vulg. addit
est)) magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes: Dimitte eos qui confracti
sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti
0565B
panem tuum, et egenos vagosque induc in domum ((Vulg. addit
tuam)). Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. LXX:
Nonne tale jejunium elegi, dicit Dominus: sed solve omnem colligaturam iniquitatis. Dissolve obligationes violentarum cautionum.
Dimitte fractos in remissionem, et omnem scripturam iniquam conscinde. Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto
induc in domum tuam. Si videris nudum, operi, et domesticos seminis tui ne despexeris.
Postquam docuit quale jejunium reprobet, ostendit quale libenter accipiat.
Dissolve, inquit,
colligationes impietatis: solve fasciculos deprimentes: sive ut LXX manifestius transtulerunt,
obligationes violentarum cautionum, quas nostri, verbi ambiguitate decepti, id est, συναλλαγμάτων,
commutationes
0565C pro
chirographis interpretati sunt. Significat autem chartarum fasciculos, 690 in quibus feneratorum calumniae continentur, et opprimuntur
pauperes aere alieno, quae in cunctis urbibus seditionis causa
0565D Ambrosian. antiquior,
vel ruinae est. Tum ordine inverso,
Unde et tabulae novae, etc. Dicebantur porro
Tabulae novae, quando cum creditoris injuria et damno simul ac semel omnia eatenus contracta debita
0566D expungebantur atque abolebantur, perinde ac si soluta jam fuissent. Χρέων ἀποκοπὰς, ut Hier. notat, Graeci appellabant:
quos inter Diodorus Siculus lib. XIX.
vel maxima est. Unde et Romanus populus vicinos occupat montes, et Tabulae novae, quas Graeci appellant χρέων ἀποκοπάς. Non
ergo praecipit Propheta ne exigat unusquisque quod debitum est, maxime quod juste dedit et juste repetit: alioquin Tribunitiae
esset seditionis assertor. Sed ubi iniqua est cautio, ubi opprimuntur pauperes calumnia: ibi fasciculi cautionum, et omnia
iniquitatis vincula rumpenda sunt. Vel certe hoc dicendum, quia de jejuniis sermo est, et jejunium afflictionem atque humiliationem
habet animae: afflictio autem corporis
0565D peccatorum indulgentiam deprecatur. Docet Scriptura divina, ut dimittamus debitoribus nostris, ut et Pater coelestis dimittat
nobis debita nostra (Marc. XI) . Vetus narrat historia, anno remissionis septimo, vel quinquagesimo, qui est verus Jubilaeus,
omnes possessiones redire ad dominos, et reddi servis pristinam libertatem, cunctaque nomina, quae vulgo appellant cautiones,
irrita fieri (Levit. XXV et XXVII) . Si [
Al. Sin) autem hoc veteri Lege (Exod. XXI) praecipitur: quanto magis in Evangelio, ubi (Matth. V)
0566A omnia quae bona sunt duplicantur: et nequaquam oculum pro oculo, dentem pro dente jubemureruere: sed verberanti praebere
maxillam! Atque ut sciamus illud quod supra diximus:
Omnes debitores vestros repetitis, de creditoribus scribi, de debitoribus jungitur manifestius:
Dimitte eos qui confracti sunt liberos, hoc est, qui paupertate sunt fracti, quos afflixit inopia, ne liberos sinas mendicare. Et omne onus quo deprimuntur, rumpe.
Pro quo manifestius Septuaginta transtulerunt,
et omnem scripturam iniquam conscinde: quod Symmachus transtulit:
Et omnem cautionem falsam disrumpe. Sed poterat fieri, ut aliquis diceret: Non habeo debitores, quid facere debeo, ut suscipiatur jejunium meum? Sequitur:
Frange esurienti panem tuum. Non plures panes, ne
0566B de paupertate causeris, sed unum panem. Nec ipsum totum, sed partem panis: quam si non jejunares comesurus eras; ut jejunium
tuum non sit lucrum marsupii, sed saturitas animae. Pulchreque 691 addidit
tuum, ne de rapina facias eleemosynam:
Redemptio enim animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 6) . Et in alio loco:
Honora Dominum de tuis justis laboribus (Prov. III, 9) . Certe si panem non habes, et esurientium plurima multitudo est, praebe de quo nullum damnum pateris. In
quo nulla dispendia sunt,
pauperes absque tecto,
induc in domum tuam. Sive ut in Hebraico habetur,
in domum, ut si tuam non habes, inducas in hospitiolum, quod vel mercede conductum, vel beneficio possides.
Si videris nudum, operi. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur:
0566C
Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti (Luc. III, 11) . Non enim unam jussit scindi et dividi, quod multi popularis aurae causa faciunt: sed alteram non servari,
augens praecepta justitiae, ut etiam calicem aquae frigidae porrectum habere praemia diceret.
Et carnem ait, tuam ne despexeris. Omnis enim homo caro nostra est. Et juxta Evangelicam parabolam, ejus qui de Jerusalem descendebat Jericho, et latronibus
vulneratus est, ille proximus appellatur qui benefecerit (Luc. X) . Vel certe juxta Septuaginta qui dixerunt:
Et domesticos seminis tui ne despicias, domesticos seminis illos intelligamus, de quibus et Apostolus docet, omnibus faciendam esse eleemosynam, maxime autem domesticis
fidei (Galat. VI) . Illi enim caro nostra sunt, et semen nostrum, qui
0566D de uno nobiscum parente generantur. Ad quos extendebat et Salvator manum, dicens:
Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei (Marc. III, 34, 35) . Atque ut sciamus unum esse Dominum, et, novi et veteris Instrumenti, eadem et Dominus loquitur in
Evangelio de his qui in die judicii a dextris staturi sunt:
Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum praeparatum vobis a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare.
Sitivi et dedistis mihi bibere. Infirmus eram, et in carcere, et
0567A
venistis ad me. Peregrinus, et duxistis me in domum vestram. Et nudus, et vestistis me (Matth. XXV, 34 seqq.) . Illisque humilitate dicentibus, se nihil fecisse Domino Salvatori, respondit:
Quamdiu fecistis uni de fratribus meis minimis, mihi fecistis. Juxta tropologiam haec possumus dicere: Qui jejunat ab omnibus malis, et vult suum jejunium respici, non solum declinet a
malo, sed et faciat bonum, ut solvat omne vinculum 692 iniquitatis, quo simplices quique credentium, haereticorum fraudibus
colligati sunt. Et στραγγαλιὰς,
obligationes violentorum tractatuum, quas et in psalmo Propheta demonstrat, dicens:
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem (Ps. CXXIV, 5) . Omnes enim qui haereticorum vinculis alligantur, declinant
0567B a Domino; et quasi bos ductus ad victimam; et eligunt atque commutant pro veritate mendacium. Istiusmodi igitur homines,
qui sunt fracti judicio, dimittat vir Ecclesiasticus atque dissolvat; et omnem scripturam haereticorum, de quibus hic idem
Propheta dicit:
Vae qui scribunt iniquitatem: scribentes enim scribunt malitiam, rapientes judicium pauperum populi mei (Isai. X, 1, 2) , solvat atque disrumpat, ut nequaquam laqueis suis simplices quosque teneant irretitos. Et cum hoc fecerit,
frangat doctrinae Ecclesiasticae esurientibus panem suum, quod fecit et Dominus, fractos panes Apostolis tribuens, quos eis
in septem sportis et duodecim cophinis, nequaquam integros sicut habebantur in Lege, sed comminutos atque confractos in Evangelio
dereliquit, ut
0567C haberent quod pauperibus largirentur (Matth. XV) . Quos videris non habentes calorem fidei, sed extra Ecclesiam frigoribus
infidelitatis algentes, inopes atque peregrinos, induc, ait, in domum
0567D Brixianus vetustus cod. penes Victor.,
induc in domum tuam, hoc est in domum Ecclesiae: quam et ipse lectionem probat.
Ecclesiae, et operi incorruptionis pallio; ut vestiti Christi tunica, nequaquam maneant in sepulcris, quod de eo legimus,
qui possessus a daemonum legione, nudus habitabat in memoriis mortuorum. Cumque, inquit, haec feceris et liberalitas tua ad
omnes exposita fuerit, specialiter ne despicias domesticos fidei.