Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8, 9.) Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua cito ((Vulg. citius)) orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua: et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. LXX: Tunc erumpet matutinum 0567D lumen tuum, et sanitates tuae cito orientur, et praeibit in conspectu tuo justitia tua, et gloria Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et Deus exaudiet te. Adhuc loquente te, dicet. Ecce adsum. Quando illa non feceris quae praeteritus sermo narravit, et ista feceris de quibus nunc diximus: tunc acceptabile erit jejunium 0568A tuum, et erumpet matutinum lumen tuum; 693 sol videlicet justitiae, de quo Malachias propheta ex persona Dei Patris loquitur: Orietur vobis timentibus nomen meum, sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) . Qui ibi sol, hic lux dicitur. Sicut enim matutina lux solvit tenebras: ita lumen scientiae et veritatis omnes errores fugat. Et sanitates, inquit, tuae cito orientur. Pro quo Aquila, verbum de verbo exprimens, posuit: Et cicatrix vulneris tui cito obducetur; ut scilicet vulnera peccatorum nostrorum ad ortum solis justitiae, cito obducta cicatrice, claudantur. Pro eo quod Septuaginta transtulerunt τὰ ἰάματά σου, id est, sanitates tuae, Latini interpretes ducti nominis similitudine ἱμάτια, id est, vestimenta posuerunt. Unde multi translationis 0568B falsitate decepti, ad resurrectionem corporis comprobandam, hoc utuntur testimonio, quo scilicet vestimentum animae corpus accipi velint, quod in die resurrectionis oriatur. Et antecedet, inquit, in conspectu tuo justitia tua (Gen. XXX, 33, sec. LXX) . Secundum illud quod loquitur Jacob: Exaudiet me cras justitia mea; et implebitur quod scriptum est: Ecce homo, et opera ejus. Et gloria Domini circumdabit te, quasi veste pulcherrima, ut glorificeris apud Deum et apud homines. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum, non voce, sed opere; non responsione, sed beneficiis. Quod juxta litteram et in Evangelio comprobatur, quando dicente ad Dominum leproso, Si vis, potes me mundare, respondit Dominus dicens: Volo, mundare.