Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0568C (Vers. 10.) Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris: tunc ((Vulg. abest tunc)) orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. LXX: Si abstuleris a te colligationem, et ordinationem et verbum murmurationis, et dederis esurienti panem tuum ex animo tuo, et animam humiliatam saturaveris: tunc orietur in tenebris lumen tuum, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Verbum Hebraicum Mota (), quod in Jeremia torques ferrea interpretatur (Jerem. XVIII) , in praesenti capitulo bis legitur. In eo enim loco ubi supra juxta Septuaginta diximus: Dissolve obligationes violentarum commutationum, 0568D 694 pro uno verbo Mota sciamus eos posuisse violentas cautiones, pro quibus Aquila errorem, Symmachus declinationem, Theodotio κλοιὸν, id est, torquem, transtulerunt. Rursum in praesenti loco ubi nos vertimus: Si abstuleris de medio tui catenam, et pro catena Septuaginta συνδεσμὸν, id 0569A est, colligationem, sive vinculum transtulerunt; Aquila, sicut supra, errorem, interpretatus est; Symmachus in Theodotionis scita concedens (( Al. concidens)), torquem posuit. Hoc de interpretationis varietate sit dictum. Alioquin sensus sic cum superioribus jungitur: Orietur tibi matutina lux, et sanitates tuae cito orientur: et praecedet te justitia tua, et gloria Domini coronabit te. Deprecantemque statim exaudiet, et se ostendet esse praesentem. Ita dumtaxat, si ad superiora opera haec quoque addideris, ut tollas de te obligationem et catenam qua tua anima colligata est. De qua et Petrus loquebatur ad Simonem: In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII, 23) . Et Paulus dolebat, obligatam cernens idololatriae Atheniensium 0569B civitatem. Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V) . De quibus animae vinculis et David precabatur in psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 13) . Difficile reperitur qui his non stringatur catenis. Raro invenitur anima quae hanc gravissimam torquem non habeat suo collo circumdatam, ad terrena se opera deprimentem, ut nequaquam coelum, sed terram aspiciat. Quod et de Evangelica refertur muliere, quam vinxerat Satanas per annos decem et octo, ut incurvata, coelestia non videret (Luc. XIII) . Si ergo, ait, tuleris de medio cordis tui hanc catenam, et istiusmodi vincula dissipaveris, et σχειροτονίαν, pro qua tres alii interpretes voce consona, extentum digitum transtulerunt: 0569C ut non solum malum ipse non cogites, et non facias, sed ne detrahas quidem proximo tuo, et singulos quasi digito notes, et loquaris quod non prodest animae tuae, non tua mala, sed aliorum errores considerans: accipies quae sequens sermo subnectit. Plerique nostrorum χειροτονίαν, id est, ordinationem clericorum, quae non solum ad imprecationem vocis, 695 sed ad impositionem impletur manus (ne scilicet, ut in quibusdam risimus, vocis imprecatio clandestina clericos ordinet nescientes), sic intelligunt, ut assumant testimonium Pauli scribentis ad Timotheum: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22) . Non est enim peccatum leve, mittere margaritas ante porcos, et dare sanctum canibus (Matth. VII) : et 0569D ordinationem clericatus, nequaquam sanctis, et in lege Dei doctissimis, sed asseclis suis tribuere, et vilium officiorum ministris: quodque his dedecorosius est, muliercularum precibus. In quo consideranda loquentis in se Christi Apostoli sapientia, qui ut ordinationis periculum demonstraret, junxit tormenta peccantium: Neque communicaveris peccatis 0570A alienis. Sicut ergo in ordinationibus malorum, particeps est peccatorum qui tales constituit: sic in ordinatione sanctorum, particeps est eorum justitiae, qui bonos elegit. Sequitur: Et verbum murmurationis, subauditur, ἀπὸ κοινοῦ, si abstuleris a te. Verbum autem murmurationis est, quando contra nos loquitur Deus: Desinat a me murmuratio populi hujus, et non morietur; nostraque peccata referimus ad Deum, ad excusandas excusationes in peccatis, et dicimus: Corporis me superavit ardor, adolescentiae incentiva vicerunt, a Deo talis creatus sum: paupertas coegit ad furtum. Itaque si non fecerimus ista quae dicta sunt, et fecerimus ea quae dicenda sunt, ut esurienti, non sicut supra, demus panem nostrum, sed animam nostram, ut eum in quibuscumque possumus 0570B adjuvemus, et non quasi ex tristitia et necessitate, sed ex animo tribuamus, accipientes magis, quam dantes beneficium: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) , ut animam esurientem sive afflictam non refocillemus ex parte, sed saturemus: et doleamus cum dolentibus, lugeamusque cum lugentibus (Rom. XII) , tunc orietur in tenebris lux nostra, ille qui dicit: Ego lux veni in mundum: ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: sed habeat lucem vitae (Joan. XII, 46) . Lucerna enim corporis nostri est oculus: si simplex fuerit, totum corpus 696 nostrum erit lucidum. Si autem qui lux esse deberet, versus fuerit in tenebras; tunc omne corpus tenebrosum erit, et dicetur nobis: Si lux quae in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt (Matth. VI, 0570C 23) ! Consideremus quantis virtutibus perveniamus ad lucem Dei, ut tenebrae vertantur in meridiem, dicamusque cum sponsa: Ubi pascis, ubi cubas, in meridie (Cant. I, 6) ?