Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11.) Et requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. LXX: Et erit Deus tuus tecum semper: et impleberis sicut desiderat anima tua, et ossa tua pinguescent. Et erunt sicut hortus ebrius: et sicut fons, cui non deficiet aqua. Quod in Alexandrinis exemplaribus in principio hujus capituli additum est: Et adhuc in te erit laus mea semper; et in fine et ossa tua quasi herba orientur, et pinguescent, et haereditate possidebunt in generationem 0570D et generationes, in Hebraico non habetur, sed ne in Septuaginta quidem emendatis et veris exemplaribus: unde obelo praenotandum est. Cum tenebrae, inquit, pectoris tui, orta luce, fuerint dissolutae, et pro nocte palpabili meridies fuerit exorta, tunc semper habitatorem habebis Deum, qui impleat splendoribus animam tuam. De quibus in psalmo 0571A legitur: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 4) . Sive saturaberis cunctis quae desiderat anima tua, quia et ipse saturasti animam esurientem, et dicere poteris: Benedic, anima mea, Domino, qui implet in bonis desiderium tuum (Ps. I, 5) ; et ossa tua liberabuntur de interitu et igne perpetuo. Sive impinguescent, ut pristinam crassitudinem recipiant, quae fame sermonis Domini attenuata fuerant. Quod quidem et juxta litteram de resurrectione eorum quae casura sunt corporum, intelligere possumus, et de virtutibus animae, quas significans sanctus loquitur in psalmo, Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi (Ps. XXXIV, 10) ? De quibus et in Proverbiis scriptum est, Fama bona 0571B impinguat ossa (Prov. XV, 30) . Et quibus praemia promittuntur, Sanitas erit corpori tuo, et curatio ossibus tuis (Prov. XVI, 24) . De 697 quibus rursum scriptum est, Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Ps. XXXIII, 21) . Econtrario, qui peccator est, et animae robur perdidit atque virtutem, plangit, et loquitur: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Ps. CXL, 7) . Neque enim possumus credere quod ossa peccatorum non in inferno sint, sed juxta infernum. Et fama bona impinguat ossa (Prov. XV, 30) , quae ad corporis saginam non pertinet. Sequitur: Et eris, sive erit, id est, aut tu, aut anima tua, sicut hortus irriguus: de quo scriptum est: Fons egrediebatur, et irrigabat omnem faciem paradisi (Genes. II, 6) , pro quo in Hebraico 0571C hortus legitur. Quem fontem non alium possumus dicere, nisi eum cui dicitur, Apud te est fons vitae (Ps. XXXV, 10) : qui indesinenter rigat Ecclesiam suam, et cunctorum corda credentium.