Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LIX.—Vers. 1, 2.) Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat: neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat; sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. LXX: Numquid non potest manus Domini salvos facere: aut aggravata est auris ejus, ut non exaudiat? Sed peccata vestra separant inter vos et Deum: et propter peccata vestra avertit faciem ejus a vobis, 703 ut non misereatur. Poteram quae nunc facturum esse me dixi: Eris confidens in Domino, et elevabit te ad bona terrae, et cibabit te haereditate Jacob patris tui, et ante complere. 0576B Neque enim abbreviata est manus mea, atque contracta, ut eam ad liberandum populum meum extendere nequeam: aut surdas aures habeo, ut exaudire non possim. Ex quo ostenditur aures Domini, quae justos audiunt, et non audiunt peccatores, nequaquam esse nostrarum aurium similes, quae emissam vocem sive justitiae, sive injustitiae, aequaliter audiunt; sed peccata, inquit, vestra, quasi quidam in medio murus oppositus, vos et Deum dividunt. Unde et Salvator in passione sua fecit utrumque unum (Ephes. II) , et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in sua carne destruxit, ut quos paries diviserat peccatorum, Christi sanguis conjungeret. Qui aperuit paradisi januam, quae multo tempore clausa fuerat (Genes. III) , et igneum gladium suo 0576C cruore restinxit, ut audiret latro: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Quodque sequitur: Et propter peccata vestra avertit faciem a vobis: ut non audiret, sive ut non misereretur, hoc ostendit, quod fetorem peccatorum et iniquitates eorum ferre non potuerit, sed averterit faciem suam, ne eorum turpitudinem cerneret, et statim percutere cogeretur. Unde peccator Domini vultum videre desiderans, dicit in psalmo: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, usquequo avertis faciem tuam a me (Ps. XII, 1) ? Et alibi: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4) .