Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5, 6.) Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem: et ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. LXX: Quia parturiunt dolorem, et generant iniquitatem. 0577C Ova aspidum fregerunt: et telam araneae texuerunt. Et qui de ovis eorum comedere voluerit, frangens reperiet putridum, et in ipso regulum: tela eorum non erit in vestimentum, nec operientur operibus suis. Qui Antichristi praestolantur adventum, nec possunt dicere: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram (Isai. XXVI, 18) , recte concipiunt dolorem, et parturiunt iniquitatem: ut quem multo labore perquirunt, in iniquitate suscipiant; de quorum scriptum est patre: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Ps. VII, 15) . Isti frangunt atque disrumpunt ova aspidum, ut earum venena in sua mente suscipiant, quibus in Evangelio dicitur: Serpentes, genimina viperarum (Matth. III, 7) . Pulchreque ova posuit 0577D aspidum atque serpentum, quae ova prius generare dicuntur. 705 Et quia non solum malitiae venena in cordibus suis retinent, sed in lege Domini die ac nocte meditantur, aniles fabulas mussitantes, propterea dicitur: Et telas araneae texunt: quibus muscas et culices et parva capiunt animantia; ad quas cum forte quid venerit, quasi per aerem vacuum transvolat. Qui comederit, inquit, de ovis eorum, morietur, hoc est, qui consiliis eorum acquieverit, quomodo Abel acquievit Cain dicenti, Transeamus in campum (Genes. 0578A IV, 8) , statim interficietur: sive ut Septuaginta transtulerunt: Qui voluerit de ovis eorum comedere, conterens inveniet putridum, et in ipso regulum. Qui enim prima fronte deceptus, ova putaverit gallinarum et aliarum volucrum, quarum esus innoxius est: si fregerit antequam comedat, statim putorem teterrimum fetoremque cognoscet, et quod confotum est, inveniet regulum. Sive juxta Symmachum et Theodotionem, aspidem. Aquila autem viperam posuit; pro qua in Hebraico legitur Ephee (). Qui igitur audiens traditiones Judaicas, ad escas se mille annorum voluerit praeparare, et repromissionum deliciis irretitus, manum ad ovum extendere: si antequam comedat, hoc est verbis mortiferis acquiescat, voluerit prius considerare quod dicitur, et singulos sermones 0578B discutere, eorumque tractare rationem, statim in ipsis reperiet (( Al. reperit)) Antichristum praeparari. Ergo juxta Hebraicum, qui comederit de ovis eorum, morietur. Qui autem, juxta Septuaginta, frangere ante voluerit, et diligentius intueri ac videre quid latitet, reperiet fetorem teterrimum, et principem omnium serpentem diabolum, in eorum latitare traditionibus. Et quia supra dixerat: Telas araneae texunt, exponit quod telarum istarum textura non proficiat. Labor, inquit, eorum omnisque doctrina non Christi efficit vestimentum, nec pallium quo nuditas animae protegatur, sed casso labore desudant, dicente hoc eodem Propheta: Populus hic labiis me honorat; cor vero eorum longe est a me. Frustra autem me colunt, docentes doctrinas et praecepta 0578C hominum (Isai. XXIX, 13) : quae sequentes, negligunt legem Dei. Et ut sciamus in tela opera demonstrari, intulit: Neque operientur operibus suis. Quidam locum 706 istum sic edisserunt: Ova aspidum sciderunt, sive ruperunt, id est, mordentes Prophetarum reliquere sermones omnes, et blanda sibi pseudoprophetarum eloquia texuerunt: de quibus qui comederit, a serpente ferietur; et intelliget nihil sibi verba profuisse mendacii.