(Vers. 19, 20.)
Et timebunt qui ab Occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, gloriam ejus: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus
Domini cogit: et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. Hoc foedus meum cum eis,
dicit Dominus: Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore
0583A
tuo, et de ore seminis
0583D Ambrosiani codd. hic atque inferius constanter vocem
seminis semel tantum habent, ipso tamen Hbraeo archetypo renuente. Victorius,
de ore tuo et de eore seminis tui, et de ore seminis seminis tui juxta Hebraicum, et ad S. Patris commentarium refixit,
0584D cui lectioni et Lovanienses emendatores calculum addunt.
seminis tui, dicit Dominus: Amodo et usque in sempiternum. LXX:
Et timebunt qui ab Occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, nomen inclytum. Veniet enim quasi fluvius violentus ira Domini,
÷ veniet cum furore ** et veniet de Sion qui liberet. Et avertet impietates a Jacob, et hoc erit eis a me testamentum, dicit
Dominus. Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae dedi in ore tuo, non deficient de ore tuo, et ex ore seminis tui,
ait Dominus ex nunc et in aeternum.
Postquam Dominus lorica justitiae, et galea salutis, et vestibus ultionis, zelique pallio fuerit indutus ad pugnam, et venerit
ad certamen atque 712 vindictam, ut retribuat hostibus, et reddat inimicis suis, et insulas eorum, id est, urbes viculosque
subvertat, tunc alienigenae qui de Occidente et
0583B Oriente venturi sunt, ut requiescant in sinu Abraham (Matth. VIII) , de quibus et supra (Ad cap. XLIX, 12) dictum est:
Ecce isti de longe venient, alii de Occidente, et alii ab Aquilone, et alii de terra Persarum, timebunt Dominum, eo timore qui est initium sapientiae
(Eccli. I) . De quo in multis locis legimus, ex quibus pauca ponamus:
Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1) . Et:
Non est inopia timentibus eum (Psal. XXXIII, 10) . Et:
Timor Domini disciplina et sapientia (Prov. XV, 33) . Et:
Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12) . Et:
Beatus homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 4) . Et:
Timor Domini addit dies (Prov. X, 27) . Quod autem repulso Israel, gentium turba succedat, Malachias propheta plenius docet, in quo dicitur ad Judaeos:
Non est
0583C
voluntas mea in vobis, dicit Dominus Omnipotens. Et hostiam non suscipiam de manibus vestris (Malach. I, 10, 11) . Rursumque de multitudine nationum:
Ab ortu enim solis
usque ad occasum, glorificatum est nomen meum in gentibus. Hujus beatitudinis ille auctor est, qui veniet
quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. Sive ut Aquila transtulit,
quasi flumen angustum, spiritus Domini signaculum ejus. Aut Theodotio,
quasi fluvius oppugnans, spiritus Domini signatus est. In eo ergo testimonii hujus, quod LXX transtulerunt,
quasi fluvius violentus, ira Domini veniet cum furore, pars ultima in Hebraico non habetur. Neque enim in repromissionibus Dei, ira furorque ponendus est: cum in caeteris quae
sequuntur, beatitudo sit futurorum, et comminatio poenaque peccantium.
0583D Juxta Aquilam autem et Theodotionem, spiritus Domini qui signatus in Christo est, illud confirmat exemplum, quod in Joanne
Evangelista legitur:
Hunc enim Deus signavit Pater (Joan. VI, 27) ; de quo ante jam dictum est:
Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae
et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris
0584A
Domini (Isai. XI, 1 seqq.) Unde et nos dicimus:
Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) . Et in Ezechiele, virorum gementium 713 frontes Thav, litterae Hebraicae, quae apud eos ultima est, impressione
signantur (Ezech. IX) . Sin autem scire volumus, quomodo Spiritus sanctus fluvius violentus sit, Apostolorum acta relegamus,
in quibus scriptum est:
Cum autem congregati essent pariter, factus est subito de coelo sonus quasi spiritus violentus, et implevit universam domum
ubi erant sedentes. Apparueruntque eis linguae dispersae sicut ignis: et sedit super singulos eorum. Repletique sunt omnes
Spiritu sancto
(Act. II, 2, 3) . Sequitur:
Veniet redemptor Sion: et eorum qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. Pro quo Septuaginta transtulerunt:
0584B
Veniet ex Sion qui liberet: et avertat impietates a Jacob. Si ergo de Sion veniet, qui avertat impietates a Jacob, hoc intelligimus, quod homo natus sit in Sion, et fundaverit eam
Altissimus, qui avertit scelera Jacob. Sin autem
veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus, hic sensus est: Veniet Christus qui redimet Sion sanguine suo. Sive juxta Hebraicam proprietatem, qui
propinquus est Sion, et de Israel stirpe generatus sit, hoc enim Goel (), id est, άγκιστεὺς sonat. Ac ne putemus omnem redimi Sion et
eam de sceleribus liberari, quae Domini sanguine cruenta ((
Al. cruentata)) est, significanter adjunxit:
his qui redeunt ab iniquitate, si voluerint agere poenitentiam, in quibus oratio Domini compleatur:
Pater,
0584C
ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34) . Eorum igitur in Sion redemptio est: et propinquus, qui eum susceperint ex Jacob, et illis pollicetur
dicens:
Hoc foedus meum cum eis, sive
pactum, ut omnes alii transtulerunt, aut
testamentum, ut posuere Septuaginta. Quod sit autem foedus, pactum, et testamentum, sequens versus ostendit:
Spiritus, inquit,
meus qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in
sempiternum.
Quod vel ad Isaiam dicitur, ut mihi videtur, vel ad Dominum, ut plerique aestimant. Igitur ad Isaiam sic ordo connectitur:
Hoc est pactum Evangelii sempiternum, ut spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, per quae ventura
praedices,
0584D 714 non de tuo ore discedant, nec de filiorum tuorum ac nepotum, et seminis tui, ut omnis per seriem generatio demonstretur:
quod scilicet gratia Prophetarum in
0584D Restituit Victor.
in Apostolos veniat, et in eos qui de Israel, etc.
Apostolis veniat, et per eos qui de Israel per Apostolos credituri sunt. Quod autem infert:
Amodo et usque in sempiternum, illi
0584D Antea deerat vox
testimonio.
testimonio congruit:
Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) . Hunc locum diligenter Paulus edisserens, scribit ad Romanos,
0585A quod non sit distinctio Judaei et Graeci, sed ipse Dominus omnium, dives in omnibus qui invocant illum (Rom. XI) ; et quod
non sic crediderint gentes, ut Israel penitus pelleretur.
Nam et ego, ait,
Israelites sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit (II Cor. XXII) . Et post paululum, cum Eliae posuisset exemplum, querentis ad Dominum quod solus esset relictus, et audientis
ab eo quod reliquisset sibi Dominus septem millia virorum, qui non curvassent genua ante Baal (I Reg. XIX) , intulit:
Sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus;
alioquin gratia jam non est gratia. Quid ergo est? quod quaerebat Israel, hoc est consecutus: electio autem
0585B
consecuta est: caeteri vero excaecati sunt. Qui si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens
0586A
est enim, inquit,
Deus, iterum inserere illos (Rom. XI, 5 et seqq.) , non contra naturam ex oleastro, sicut gentium inserta est multitudo; sed secundum naturam in bonam,
id est, in suam olivam. Et ad extremum posuit, ut ad praesens capitulum perveniret:
Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc, ut non sitis apud vosmetipsos sapientes. Quia caecitas ex parte Israel contigit,
donec plenitudo gentium subintraret: et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui liberet, et
avertet
0585 Unus Ambrosian.,
avertet captivitates a Jacob: Graece tamen est ἀσεβείας.
impietates a Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Rom. XI, 25 et seqq.) . Haec idcirco latius prosecuti sumus, ut quidquid repromissionum et legimus, et dicturi sumus, ad
Sion et ad Jerusalem, non generaliter ad omnes Judaeos, sed specialiter ad
0586B eos dici intelligamus, qui in Apostolis et per Apostolos electi sunt ex Israel.