Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Liber Decimus Septimus.
0585B 715-716 Quanta mysteria septimus post decimum numerus, ad quem nunc Explanationum in Isaiam pervenit liber, in Scripturis sanctis contineat, vellem, virgo Christi Eustochium brevi sermone percurrere. Sed quia non possum omnia in omnibus 0585C locis dicere, hoc strictim admoneo, quod psalmus, qui hujus numeri titulo praenotatur, sit pueri Domini David, et cecinerit verba Cantici, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, et dixerit: Diligam te, Domine, fortitudo mea, et reliqua. Puer autem Domini ille est, cui Pater loquitur in Isaia: Magnum tibi est vocari puerum meum (Isai. XLIV) . Et in alio loco: Ecce puer meus quem elegi, et dilectus meus in quo complacuit sibi ((Al. mihi)) anima mea (Isai. XLII, 2) . Iste puer qui interpretatur, fortis manu, in die qua liberavit eum Dominus de manu Saul; qui in lingua nostra, expetitum, vel infernum sonat, et ab omnibus inimicis suis, qui clamaverunt contra eum: Crucifige, crucifige talem (Luc. XXIII) , quando ad Patrem victor ascendit 0585D fulvis vestibus de Bosra, inter caetera triumphantis locutus est verba: Eripe me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi (Ps. XVII, 44, 45) . Rursumque de populo Judaeorum: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ibid., 0586B 46) ; quibus et Elias dixerat: Usquequo claudicatis utroque pede (II Reg. XVIII, 21) ? Denique quod difficile in aliis reperitur, hic psalmus