Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LX.—Vers. 1 seqq.) 717 Surge, illuminare: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. LXX: Illuminare, 0587B illuminare ÷ Jerusalem ** venit enim lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ecce tenebrae operient terram; et caligo super gentes. Super te autem apparebit Dominus, et gloria illius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore tuo. Quid nobis videretur de instauratione Sion et Jerusalem, et cunctis quae ei prophetali vaticinio promittuntur, in fine superioris libri plenius diximus, ubi interpretati sumus, quid significaret ille versiculus: Veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Jacob. Nunc breviter perstringendum est, quid plurimi de hoc loco sentiant, ut errore perspecto, facilius possimus suscipere veritatem. Judaei et nostri semijudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Jerusalem, haec in mille annorum 0587C regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cedar congregentur, arietesque Nabajoth veniant, ut immolentur super altare Templi, quod fuerit exstructum. De insulis quoque, et maxime navibus Tharsis, volare filias illius ut columbas, auri et argenti divitias conferentes: et aedificari muros Jerusalem ab alienigenis, quibus praesint reges gentium, semperque apertas fore portas civitatis, ut diebus ac noctibus divitiae Jerusalem et victimae deferantur. Et omnia quae deserta sunt cyparisso, et pino, et cedro sectis in Libano, construenda: praecipue Templum Domini, in quo sit laetitia sempiterna: ita ut sugat lac nationum, et regum divitias 0587D comedat, tantamque abundantiam rerum omnium fore, ut pro aere, aurum habeant, pro ferro argentum, pro lignis, 718 aes, pro lapidibus, ferrum. Principes quoque illius aeterna pace fruituros, et episcopos praefuturos populis in justitia, sed et portas futuras anaglyphas. Et quod his majus est, pro sole et luna, ipsum Dominum aeterna luce fulsurum: et pro uno homine habituram eam mille fortissimos viros, et pro parvulis, gentes robustissimas possessuram. Haec illi dicunt, qui terrenas desiderant voluptates, et uxorum quaerunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III) , quorum qui sequitur errorem, sub nomine Christiano 0588A Judaeorum se similem confitetur. Alii autem asserunt haec omnia Judaeis carnaliter repromissa, si recepissent eum, qui dicit in Evangelio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12) , quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, ut quomodo victimae concessae sunt populo Israel, non quo per se bonae essent, sed ne daemonibus offerrentur: ita et gulosis Judaeis, nihilque aliud quaerentibus nisi corporum voluptates, ista Dominus pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis, et opum abundantia Filium Dei susciperent, quem quia non susceperunt, repromissiones quoque irritas fieri. Denique Chananaeae pro filia deprecanti: Non veni, inquit, nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) . Et discipulis suis: In viam gentium ne abieritis, et in civitates 0588B Samaritanorum ne intraveritis: ite magis ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5, 6) . Quam ob causam et Apostoli primum in synagogis Dominum nuntiabant, quibus non recipientibus Evangelium, dicunt ad eos: Vobis quidem oportuerat praedicari verbum: sed quia non recepistis salutem, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) . Lux enim venit in mundum: et magis Judaei dilexerunt tenebras. Unde et Dominus cum Jerusalem flevisset, adjecit: Si scires etiam tu quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX, 42) . Quam quia non suscepit, intulit: Nunc autem veniet dies super te: et circumdabunt te inimici tui vallo: et coarctabunt te, ad 719 terramque deducent cum filiis tuis (Ibid., 43) . Nos autem juxta priorem sensum, ad Ecclesiam dici universa credamus: quae 0588C primum de Judaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Apostolos transmisit ad gentes. Cui dicitur: Surge, illuminare; ut quae cecidit in incredulis, surgat in Fidelibus: quae cecidit in synagogis, surgat in Ecclesiis: et postquam surrexerit, illuminetur, ut nequaquam habeant erroris tenebras. Venit enim, inquit, lumen tuum, quod omnes Prophetae pollicebantur, quod jugiter exspectabas, Et gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum, et Templum ejus, orta est super te: de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXVI, 2) . Ecce enim tenebrae operient terram, eos qui terrena sapiunt; et caligo populos, sive ut in Hebraico legitur: Tribus: quod proprie refertur ad Judaeos, de quibus in alio psalmo 0588D scriptum est: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel (Ps. CXXI, 4) . Super te autem orietur Dominus, sol justitiae, et gloria ejus in te videbitur: de qua scriptum est: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14) . Et ambulabunt gentes in lumine tuo. Nos omnes ambulabimus in Apostolorum luce, quae lucet in mundo, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et reges, inquit, in splendore ortus tui: quando primum in Christo nata es. Quod et spiritualiter impletur, et carnaliter, ut reges quorum cor in manu Domini est, et quibus non regnat peccatum in mortali corpore (Prov. XXI) , ambulent in splendore nascentis Ecclesiae, sive in eo qui ortus 0589A est in Ecclesia, et veri regis Christi fidei colla submittant (Rom. VI) . Quod quotidie videmus expleri quando idololatriae errore sublato, et persecutionis rabie, ad fidem ac tranquillitatem Christi, Romani principes transeunt. Sunt qui haec omnia quae nos post primum Salvatoris adventum usque ad consummationem mundi, et ex parte completa, et penitus explenda memoramus, futuro tempore praestolentur, quando subintrante plenitudine gentium, salvandus sit omnis Israel (Rom. XI) . Quorum nequaquam sententia reprobanda est, dummodo spiritualiter haec complenda, et non carnaliter noverimus. Porro nomen Jerusalem et gentium, quod hic a LXX ponitur, in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est, 720 adversum eos, 0589B qui asserunt omnia quae dicuntur dici ad Jerusalem.