Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4.) Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati venerunt tibi. Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent. LXX: Leva in circuitu oculos tuos: et vide omnes congregatos filios tuos. Venerunt omnes filii tui de longe, et filiae tuae super humeros portabuntur. Dicitur ad Ecclesiam, quae primum per Apostolos congregata est Sion, de quibus et in Actibus Apostolorum legimus, quod de universo orbe terrarum viri religiosi fuerint in Jerusalem, qui susceperint sermonem Dei et linguis suarum alienarumque gentium, vel audirent loquentes alios, vel ipsi loquerentur ad caeteros (Act. II) . Et praecipitur ut levent oculos suos in circuitu: 0589C quod et Dominus praecepit Apostolis, dicens: Levate oculos vestros, et videte, quia jam albae sunt segetes ad metendum (Joan. IV, 35) . De Sion enim, et nequaquam de monte Sina, egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. Praecipiturque ut elevatis oculis videat suos filios congregatos, qui de longe veniant. Cui et in alio loco dicitur: Gaude nimis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: Ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus (Soph. III, 17) ; et, Venient gentes multae ad Dominum: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum (Zach. II, 11) . Nos autem sumus filii qui de longe venimus ad Dominum, peregrini quondam a Testamento Dei et repromissionibus ejus, spem non habentes, et absque Deo in mundo. Sed quid dicit Aposlolus? Vos 0589D qui eratis aliquando longe, nunc facti estis prope (Ephes. II, 13) . Quodque sequitur: Et filiae tuae in latere sugent, illud significat, quod animae in Christo lactentes, et in baptismate parvulorum, de quibus et Petrus apostolus loquitur, Quasi modo nati parvuli, rationabile et absque dolo lac desiderate (I Pet. II, 2) , sugant lac apostolorum. Quibus parvulis atque lactentibus loquebatur et Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) . Et in alio loco: Quasi nutrix fovens filios suos, sic desiderantes vos cupimus impertire non solum 0590A Evangelium Christi, sed et animas nostras (I Thess. II, 7, 8) . Quod autem pro hoc in LXX dicitur, filiae tuae super humeros portabuntur, diligentius attendendum est. Filii enim qui robusti sunt, ipsi per se de longe veniunt, et ad fidem Domini congregantur. Filiae autem quae imbecilliores sunt, et pro fragilitate 721 sexus, necdum in virum venere perfectum, Apostolorum portantur humeris, ut deferantur in sinus Abraham, Isaac et Jacob.