Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6, 7.) Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi: arietes Nabajoth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo: et domum majestatis meae glorificabo. LXX: Et venient tibi greges camelorum, et operient te cameli Madian et Gephar ((Al. Epha)): omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes: et salutare Domini annuntiabunt. Omnes oves Cedar congregabuntur tibi, arietes Nabaeoth venient, et offerentur placabiles super altare meum: et domus orationis meae glorificabitur. 0590D Post divitias maris et fortitudinem gentium, greges quoque camelorum, et dromades Madian et Epha promittuntur Jerusalem, qui omnes venient de Saba, portantes aurum et thus: et, quod his majus est, annuntiantes Domini salutare. Universae quoque oves Cedar congregabuntur 722 Ecclesiae, et arietes Nabajoth venient, sive ut in Hebraico scriptum est, ministrabunt, et offerentur, sive offerent victimas super altare Domini, ut domus ejus inclyta fiat. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelorum, omnisque provincia appellatur 0591A Saba, unde fuit et Saba regina, quae venit sapientiam audire Salomonis: et ipsa deferens aurum et thus, pacifico regi multa deportans, et ab eo majora suscipiens (III Reg. X) . Cedar autem regio Sarracenorum est, qui in Scriptura vocantur Ismaelitae. Et Nabajoth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo appellatur, quae frugum inops, plena est pecorum. Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Israeli, totius mundi conversio praedicatur. Madian quippe in hoc loco interpretatur iniquitas. Epha, resolutus, sive effundens. Saba, conversio, vel captivitas. Cedar, tenebrae. Nabajoth, prophetiae. Greges igitur camelorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Jerusalem muneribus, et 0591B omnes de captivitate venient, et conversione sua, aurum fidei deferentes, et thus sacrificii. Et per haec munera nequaquam propria salute contenti, proficient, ut etiam caeteris praedicent salutare Dei. Dives ille, qui instar cameli portabat in Evangelio divitiarum pondera, et camelus erat, noluit Domini audire consilia, nec exonerari, ut abjecta sarcina, alis columbae volaret ad coelum; propterea tristis abiit. Et de istius modi camelo Salvator loquitur: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regna coelorum (Matth. XIX, 24) . Difficultatem rei proposuit, non impossibilitatem. Denique sanctae memoriae mater tua Paula, fraterque Pammachius, per foramen acus, hoc est, per arctam et angustam viam quae ducit ad vitam, transierunt ad 0591C regna coelorum, latam viam cum sarcinis relinquentes, quae ducit ad tartarum. Immo quidquid habebant, in Domini dona portarunt, implentes illud quod scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8) . Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX) . Habentes in muneribus principalia, aurum,