Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8, 9.) Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israel, quia glorificavit te. LXX: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et sicut columbae cum pullis ad me? Me insulae exspectarunt, et naves Tharsis in primis, ut adducant filios tuos de longe, et argentum suum et aurum cum 0592D eis, propter nomen Domini sanctum: et quia Sanctus Israel glorificatus est. Quia Dominus ingressus est Aegyptum super nubem levem, et nubibus Prophetarum 0593A mandavit, ne pluerent super Israel imbrem, ad quos pervenit veritas Dei, miratur Ecclesia de Circumcisionis primum populo congregata, volare ad se gentium turbam toto orbe terrarum. Et assumptis alis Spiritus sancti, festinare, juxta Symmachum et Theodotionem, ad fenestras suas; juxta Aquilam ad cataractas suas, ut ingrediantur Ecclesiam. Sive doctores cum discipulis, id est, columbas cum pullis suis volare ad Ecclesiam de insulis gentium, quae juxta vaticinia Prophetarum exspectabunt Dominum. Naves quoque Tharsis (), id est, maris, de quibus in visione Tyri plenius diximus, adducent filios Ecclesiae in principio fidei, aurum argentumque portantes. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . De quo 0593B auro et argento in sexagesimo septimo psalmo scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora ejus in fulgore auri (Psal. LXX, 14) . Et septuagesimo primo psalmo: Reges Tharsis et insulae munera offerent, et reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI, 10) . Quae omnia deferuntur nomini Domini Dei et Sancto Israel, qui glorificavit eum.