Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13, 14.) Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israel. LXX: Gloria Libani ad te veniet in cyparisso et pino, et cedro simul ut glorificetur locus sanctus meus, + et locum pedum meorum glorificabo 0594C ** Et ibunt ad te timentes filii eorum qui te humiliaverunt, ÷ et irritaverunt te ** et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui irritaverunt te; et vocaberis civitas Domini Sion. Sancti Israel. Multa desunt in Septuaginta, quae ex Hebraeo sub asteriscis posui, et quod addiderunt, obelo praenotavi. Libanus mons Phoenicis est, excelsis arboribus consitus, quas Psalmista describens ait: Vidi impium superexaltatum, et elevatum quasi cedros Libani (Ps. XXXVI, 35) . Et in alio loco: Conteret Dominus cedros Libani (Ps. XXVIII, 5) . Multaque alia quae studio brevitatis praetereo. De hoc quondam Hiram rex Tyri, Salomoni Joppen ligna mittebat, ad aedificandum Templum Dei (III Reg. V) . De quo etiam nunc Scriptura promittit, abietem et buxum et pinum, sive juxta 0594D Septuaginta, cyparissum et pinum, et cedrum, aut juxta Aquilam, abietem, thaadaor, et thaassur; vel juxta Theodotionem, Brais, Thadaar, et Theassur, simul esse caedendas, ut aedificetur templum Sion (II Paral. II) . Quod si ita est, ubi erit aurea et gemmata Jerusalem? ubi uxor Agni? ubi portae duodecim gemmarum varietate distinctae? Nisi forte muros 0595A habebit et fundamenta gemmata, et Templum quod ornatius esse deberet, lignis aedificabitur. Qua ratione compellimur omnia spiritualiter accipere, quod abies, cyparissus, pinus, et cedrus, excelsae quondam Libani arbores, glorificaverint Templum Dei, et locum pedum illius, et inclytum fecerint. Ac ne longo sermone sensum traham, vir sanctus et eloquentissimus martyr Cyprianus, et nostri 727 temporis confessor Hilarius, nonne tibi videntur excelsae quondam in saeculo arbores, aedificasse Ecclesiam Dei? Quodque sequitur: Et venient ad te curvi, sive revertentes, filii eorum qui humiliaverunt te: et adorabunt vestigia pedum tuorum, omnes qui detraxerant tibi, de his debemus intelligere, qui non voluntate, sed necessitate sunt Christiani: et metu 0595B offensae regnantium, timentibus animis inclinantur. Vel certe quod prius persecutores, postea crediderint. Qualis fuit et apostolus Paulus, qui persequebatur Ecclesiam Dei, et postea vas electionis est appellatus (Act. IX) . Cum haec ita fuerint expleta, ut intret gentium plenitudo, tunc omnis Israel salvus fiet. Et vocabitur vere civitas Domini Sion, Sancti Israel, quae consistit in specula, et de utroque populo congregata est.