Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15, 16.) Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui pertransiret ((Vulg. per te transiret)), ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generatione: et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Et scies, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. LXX: Pro 0595C eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui auxiliaretur: ponam te exsultationem aeternam, gaudium generationum in generationes. Et suges lac gentium, et divitias regum comedes. Et scies quia ego Dominus qui salvam te feci, et qui erui te, Deus Jacob. Quae prius fuerat derelicta, et odio habita, fractis in te ramis, quia fructum non attulerant: qui idcirco fracti sunt, quia nullus erat qui pertransiret, et ibi praeberet auxilium: de quibus in psalmis dicitur: Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos (Ps. CXXVIII, 8) ; propterea ponam te in superbiam sempiternam, sive in exsultationem et gaudium duarum generationum: pro pristinis ramis, aliis insertis de oleastro nationum, qui contra naturam exempli afferent fructus, non prioris amaritudinis, 0595D sed dulcedinis, quam de radice sumpserunt. Suges quoque lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Qui locus quem sensum habeat, super plenius exposuimus, disserentes illum versiculum, Filii tui de longe venient, et filiae tuae in latere sugent. Sive juxta Septuaginta, divitias regum comedes. Quae divitiae secundum Hebraicam veritatem, ubera sunt regum atque doctorum, quibus nascentium in Christo eruditur et nutritur infantia. Quae cum suxeris et perveneris ad solidum cibum, 728 ut divitias quoque hujuscemodi regum comedas: tunc scies 0596A quod ego sum Salvator tuus, qui redemi te sanguine meo, sive Deus fortis Jacob.