Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21, 22.) Populus autem tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram, germen plantationis meae: opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. LXX: Populus tuus omnes justi semper possidebunt terram: custodiens plantationem, opera manuum suarum in gloriam. Qui parvus est, erit in millibus, et qui minimus, in gentem magnam. Ego Dominus in tempore congregabo eos. Finitis diebus luctus atque completis, quando tristitia vertetur in gaudium, populus Sion erit omnis justus, non ad breve tempus, sed in perpetuum, et quia justus est, terram mitium possidebit. Nec mirandum si ad recipienda 0597D promissionis bona, terram mansuetorum teneat atque viventium, quam Propheta suspirat, dicens: 0598A Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13) , cum germen plantationis Domini sit, et opus manuum ejus ad glorificandum Deum. Omnis enim, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV) . Sive juxta Septuaginta, populus custodiens plantationem Dei, et opera manuum Domini, in gloria servabitur Creatoris. De bona plantatione per Jeremiam loquitur Deus: Ego plantavi te vineam bonam, totam veram, quae in Isaia appellatur vinea Sorec (Isa. V) . Et quia Paulus conscientia virtutum loquentis in se Christi, dicere poterat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1) , ideo ad Corinthios loquebatur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit (I Cor. III, 6) . Plantati enim in domo Domini, in 0598B atriis ejus efflorescent (Ps. XCI) . Tunc qui parvulus fuit, erit in millia, audiens a Domino: Esto habens potestatem super quinque vel decem civitates (Luc. XIX, 17, 19) ; ita ut appelletur χιλίαρχος Et qui cum Apostolo dixerat: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec (Ephes. III, 8) , princeps erit magnae gentis in coelestibus, quando tempore constituto miserit Dominus Angelos suos, et congregaverint ad eum omnes Sanctos, a summitate coeli usque ad summum ejus (Matth. XXIV) : non solum de Israel, sed et 731 de gentium populo, quem significans loquebatur: Et alias oves habeo quae non sunt de grege isto, et illas oportet me congregare, ut fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16) . Hoc autem subito faciet, ut quando omnia fuerint desperata, 0598C tunc in gentem fortissimam congregentur. Quae licet ex parte in Ecclesia quotidie videamus expleri, tamen in mundi consummatione plenius complebuntur, et in secundo Salvatoris adventu.