Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3-5.) Et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum. Et aedificabunt deserta a 0600C saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generationem et generationem. Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum, agricolae et vinitores vestri erunt. LXX: Et vocabuntur generationes justitiae: plantatio Domini in gloriam. Et aedificabunt desertas sempiternas, quae desolatae fuerant prius, suscitabuntur, et innovabunt civitates desertas, desolatas in generationes, et venient alienigenae, et pascent oves tuas, et aliarum gentium aratores et vinitores. Postquam et Apostoli, et Apostolici viri pro cinere et moeroris spiritu, oleum gaudii, et pallium, sive juxta Septuaginta, stolam gloriae laudisque susceperint: tunc vocabuntur generationes justitiae, plantatio Domini gloriosa: vel juxta Hebraicum Ele (), per extensam utramque 0600D syllabam, fortes, Deique justitiae, aut (( Al. ut)) plantatio Domini ad glorificandum: ut cum glorificati fuerint, vel ipsi glorificaverint Dominum, aedificent desertas a saeculo civitates, et ruinas antiquas suscitent, tam populi Judaeorum, quam cunctarum gentium, qui non solum aedificandi et instaurandi urbes habebunt scientiam; sed et pastores 734 erunt optimi, ut repulsis antiquis pastoribus, quibus per Ezechielem dixerat Deus: O pastores Israel, numquid pascunt semetipsos pastores, et non magis oves (Ezech. XXXIV, 2) ? Audiant cum apostolo Petro: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17) . Mirumque in modum de caementariis atque pastoribus transibunt in agricolas, id est, in aratores et vinitores 0601A ut possint cum Apostolo dicere: Dei aedificatio, Dei agricultura sumus (I Cor. III, 9) . Denique Scribas et Pharisaeos, vinitores et agricolas Judaeorum, Salvator interrogat, quid faciat vinitoribus malis et agricolis? Illisque respondentibus: Malos male perdet, et vineam dabit aliis agricolis (Matth. XXI, 41) ; intulit; Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Ibid., 43) . Quae res interpretatione non indiget. Quotus enim quisque Ecclesiarum princeps est de Judaeis, et non de alienigenis, atque externarum gentium hominibus? qui ante idolis servientes, et alieni a testamento Dei, ac peregrini a promissionibus illius, spem non habentes; et sine Deo in saeculo, nunc praesunt Ecclesiis, et dura corda gentilium, priusque indomita, ad fructus 0601B ferendos aratro fidei edomant; ut sementem doctrinae Domini, bonorum operum ubertate multiplicent.