Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8, 9.) Et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis. Et scietur ((Vulg. scient)) in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. LXX: Et dabo laborem eorum justis, et testamentum aeternum ponam cum eis. Et scietur in gentibus semen eorum, et nepotes 0602D eorum in medio populorum. Omnis qui viderit eos, cognoscet illos, quia isti sunt semen benedictum a Deo. Deus qui diligit justitiam atque judicium, et detestatur holocausta violenta (quidquid enim de rapinis est, quasi mercedem scorti reputat, et pretium canis,) (( Al. carnis)) ipse eorum qui secundo possederint terram, et quos duplici laetitia coronarit, laborem dabit justis, sive ut melius habetur in Hebraico, in veritate: ut nequaquam sicut in Lege umbra veritatis, sed ipsa sit veritas. Et pactum feriet sempiternum, non quale Moysi dederat, quod praeteriit; sed pactum Evangelii, de quo loquitur Christus: 0603A Coelum et terra pertransibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) . Et tunc scietur in gentibus semen Apostolicum, et omnes futurae generationes suscipient sementem doctrinae Dei: nequaquam illud dicentes, in quo populus prius circumcisionis errabat dicens: Quid enim aliud, nisi semen quaerit Deus? Omnis qui viderit eos, prima fronte cognoscet, quia semen sit cui benedixerit Dominus. Quis enim ex ordine vitae, mansuetudine, continentia, hospitalitate, cunctisque virtutibus non intelligat populum Dei? Et quis non e contrario detestetur cruentas Israelis manus, adversum quos imprecatur Propheta, dicens: Imple, Domine, facies eorum ignominia (Ps. LXXXII, 17) .