Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10, 11.) Gaudens gaudebo in Domino, et 0603B exsultavit ((Vulg. exsultabit)) anima mea in Deo meo: quia induit 737 me vestimentis salutis et indumentis justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat: sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. LXX: Gaudio laetabuntur in Domino, exsultet anima mea in Domino. Induit enim me vestimento salutis, et tunicam laetitiae circumdedit mihi. Sicut sponsum mitra, et sicut sponsam ornavit mundo muliebri, et sicut terram efferentem florem suum, et sicut hortus semina sua germinat: sic Dominus Deus profert justitiam et laudem in conspectu omnium gentium. Principium capituli juxta LXX, qui dixerunt: Gaudio laetabuntur in Domino, 0603C fini superioris capituli copulatur. Juxta Hebraeos vero alterius capitis exordium est, in quo introducitur Ecclesia, Christi respondere sermonibus: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nequaquam in patribus, sicut Judaei gloriabantur, dicentes: Semen Abraham sumus, et nemini umquam servivimus (Joan. VIII, 33) ; sed in Deo, Scriptura dicente: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32) . Redditque causas laetitiae: Quia induit me vestimento salutis, et indumento, sive tunica justitiae atque laetitiae, quae Hebraice dicitur Mail (), ornavit atque circumdedit. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, induimur Christo, et habemus tunicam justitiae: qui factus est nobis sanctitas, justitia, et redemptio 0603D (Galat. I) . Ponitque similitudinem duorum in Ecclesia agminum, perfectorum atque incipientium (I Cor. I) . Perfectos sponsi comparat pulchritudini; incipientes sponsae assimilat ornatui. Perfectus erat Paulus, qui quasi sponsus decoratus corona atque coronandus, sive, ut Aquila transtulit, ἱερατευμένος στεφάνῳ, quod in lingua nostra dicitur, sacerdoti portans coronam, loquentis in se Christi auctoritate dicebat: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7) . Et in alio 0604A loco: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 15) . Incipiens autem erat comparatione plenitudinis, quando ex persona incipientium loquebatur: Cum essem parvulus, sicut parvulus loquebar, sicut parvulus sapiebam, sicut parvulus cogitabam (I Cor. XIII, 11) . Et iterum: Ex parte videmus, et ex 738 parte cognoscimus, donec veniat quod perfectum est (Ibid., 9) . Et ideo sponsae assimilatur ornatui, quae ornatur mundo muliebri, sive ut caeteri transtulerunt, vasis, vel monilibus suis. Ponitque alterius comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. Sicut terra profert germen suum, et coelestibus pluviis irrigatur: et sicut hortus semen suum germinat, qui fontium atque fluviorum aquas desiderat: sic, inquit, Dominus 0604B germinabit justitiam atque laetitiam coram cunctis gentibus: nequaquam coram Israel, ut supercilium decutiat Judaeorum; sed cunctis gentibus, quae in Ecclesia congregantur.