Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LXII.—Vers. 1 seqq.) Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Et eris ((Vulg. Erit)) corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. LXX: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non relinquam: donec egrediatur sicut lumen justitia ejus, et salutare illius sicut lampas ardeat. Et videbunt gentes justitiam tuam, et omnes 0604C reges gloriam tuam, et vocabit te nomen novum, quod os Domini nominabit. Et eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Dixerat Dominus atque Salvator, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18) , usque ad eum locum ubi scriptum est: Omnes qui viderint eos, cognoscent, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isai. LXI, 1) . Post quam repromissionem, respondit Ecclesia: Gaudens gaudebo in Domino, quae in tertio graduum psalmo, ex persona populi poenitentis, laeta cantavit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Ps. CXXI, 1) ; nunc prophetae introducitur persona dicentis: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam. Diebus, inquit, ac noctibus ora non claudam, 0604D nec mea umquam reticebit oratio; sed tamdiu clamabo, et precibus jungam preces, donec veniat qui promissus est, et splendore suo cunctum orbem illuminet. Quis sit iste quem quaerit, quem venire desiderat, ponit manifestius: Donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. 739 Sive juxta LXX: Donec exeat sicut lux justitia ejus, et salutare illius sicut lampas ardeat. Quae dicebat in Evangelio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12) : quae cum in Sion et in Jerusalem fuerit accensa, nequaquam in sola splendebit Judaea, 0605A sed dicetur ad eam: Lumen quod in te est, accensum est; quod egressum est ex Patre, in tuis coepit ardere finibus, et omnes gentes illuminabit (Matth. VI) . Et cuncti reges videbunt inclytum tuum, o Jerusalem et Sion: qui de tua stirpe generatus est, qui in te exaltatus patibulo, omnes traxit ad se: ita ut gentes videant justitiam ejus, qua cunctorum Creator misertus est gentibus: et reges gloriam illius, qua glorificatus in cruce est, et omnia suo imperio regna subjecit. Denique nequaquam vocabitur Jerusalem et Sion, sed nomen novum accipiet, quod ei Dominus imposuerit, dicens ad apostolum Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18) . Quod vocabulum a nomine Domini 0605B derivavit, ut dicatur Dominicum. Et populus illius nequaquam veteri nomine appelletur Israel, sed novo, id est, christianus. Eritque quasi corona decoris in manu Domini, et quasi diadema regni in manu Dei sui, quando eam coronaverit turba credentium, et diadema imperii, quod Martyres gemmarum suarum varietate distinxerint, fuerit in manu Dei ut filium suum eorum coronet victoriis. Unde et apostolus Paulus loquebatur ad Sanctos: Gaudium et corona mea.