Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4.) Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua habitata, quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur. LXX: Et nequaquam ultra vocaberis derelicta, et 0605C terra tua non vocabitur adhuc deserta. Vocaberis enim voluntas mea, et terra tua habitata. Pro Sion et Jerusalem vocaberis Ecclesia, et Dominicum: pro Judaeis appellabuntur Christiani. Nec hoc eris vocabulorum fine contenta; sed quae prius vocabaris relicta, quod Hebraice dicitur Azuba (), vocaberis Epesi-Ba (), quod interpretatur voluntas mea in ea; et terra tua quae prius vocabatur Semema (), desolata sive deserta, postea vocabitur 740 Bula (), quod Aquila interpretatus est ἐσχημένη; Symmachus et Theodotio συνωκισμένη; Septuaginta οἰκουμένη, quae omnia, habitatam, possessamque significant. Hoc est autem Hebraicae consuetudinis, ut ex eventu rebus vocabula semper imponant: sicut Abram, qui prius dicebatur, pater excelsus: quando 0605D audivit repromissionem: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XII, 3) appellatus est pater multarum gentium, id est, Abraham. Et Domino Salvatori supra nomen imponitur: Cito spolia detrahe, velociter praedare (Isai. VIII, 1) . Filii quoque Zebedaei, quorum unus vocem tonitrui emittere poterat (Marc. III) : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) , appellati sunt Banereem (), quod interpretatur, filii tonitrui. Quod autem sequitur: Quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur, a Septuaginta praetermissum est, causasque reddidit quare appellatur Ephsi (), et quare appellatur Bula (), quoniam complacuerit sibi Dominus 0606A in Sion, et terram ipsius habitabilem fecerit, quae prius Judaico fuerat errore deserta. Sive hoc ipsum referamus ad Ecclesiam, quae possessa prius ab idolis, deserta fuerat a Deo.