Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6, 7.) Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt: qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. LXX: Et super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte qui numquam tacebunt, recordantes Domini: non est enim vestri similis si correxerit, et faciet Jerusalem gaudium super terram. Propheta dixerat: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, et caetera usque ad eum locum, ubi nunc capitulum terminatum est: Gaudebit sponsus super sponsa: gaudebit 0606D super te Deus tuus. Seque promiserat diebus ac noctibus rogaturum, ut Salvator et Justus qui promissus fuerat, adveniret, et instar lampadis totum illustraret orbem. Post quae introducitur persona Dei loquentis ad Jerusalem, id est, Ecclesiam primitivorum, et eam quae in Apostolis ac per Apostolos aedificata est: Super muros tuos constitui custodes, quos vel Angelos, vel Apostolos, et omnes principes ejus atque doctores accipere possumus. Qui custodiunt muros Ecclesiae, ne adversarius noster diabolus, qui quasi leo rugiens circuit, et quaerit quomodo possit intrare (I Petr. V) , occasionem accipiat ad gregem Domini devastandum. Qui custodes nec diebus debent nec noctibus tacere, nec in laetis, nec in trictibus; 0607A sed semper Domini clementiam deprecari, ut grex illius et muri Jerusalem custodiantur et vallentur ejus auxilio. Unde et ad eosdem custodes atque doctores sermo dirigitur: O vos qui recordamini Domini, ejusque clementiam die ac nocte precibus fatigatis, cavete ne umquam in ore vestro sileat oratio. Ne detis silentium ei, subauditur, Domino; sed semper molesti sitis, opportune, importune, et imitemini interpella tricem duri judicis. Si enim ille mentis ferociam 742 assidua imprecatione deposuit, quanto magis Pater coelestis bona dabit petentibus se? Tamdiu autem rogare debetis, donec Jerusalem, quae in Judaeis concidit, et in exemplum est atque maledictum, in totius orbis terrarum laude versetur. Mirorque quid voluerint Septuaginta, 0607B pro eo quod habetur in Hebraeo, ne detis silentium ei, donec stabiliat et ponat Jerusalem laudem in terra, dicere, cujus sensus in superioribus non cohaeret: Non est enim vobis similis, si corrigat, et faciat Jerusalem gaudium super terram. Nisi forte hoc artifici eloquio coaptemus, ut dicatur ad custodes Ecclesiae, nullum eorum similem fore qui praedicatione sua fecerint, ut corrigatur, et fiat Jerusalem gaudium omnis terrae.