Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8, 9.) Juravit Dominus in dextera sua et brachio fortitudinis suae. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti: quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. LXX: Juravit Dominus 0607C per dexteram suam, et per fortitudinem brachii sui, si ultra dedero triticum meum ut sit in cibum inimicis tuis, et si ultra biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti: sed qui congregaverint, comedent ea, et laudabunt Dominum; et qui congregaverint, bibent ea in atriis sanctis meis. Omnipotens Deus, qui dixerat ad Ecclesiam, Super muros tuos constitui custodes, qui perpetuo non tacebunt, quibusque praecipiam, ut numquam orare desistant, nisi impetraverint quod precantur, nunc jurat per dexteram suam et brachium fortitudinis suae. De quo crebro diximus, quod sit Dominus noster atque Salvator, qui juxta Apostolum, Dei virtus est Deique sapientia (I Cor. I) . Jurat autem quod triticum et vinum Jerusalem nequaquam cedat in hostium cibos, nec alienigenae 0607D labore illius pertruantur; sed quicumque in lacrymis seminaverint, in gaudio metant, et qui messuerint, abjectisque paleis, purum frumentum in horrea congregaverint, ipsi comedant labores manuum suarum, et Dominum aeterna laude sustollant, et bibant vinum in atriis sanctis ejus. Quod vel multas apud Patrem intelligimus mansiones, si de futura in regno coelorum accipimus beatitudine, vel certe 743 Ecclesias in toto orbe divisas, in quibus plantati, postea in domo Domini florebimus. Quando autem dicit: Nequaquam ultra dabo triticum tuum inimicis tuis: et vinum tuum alienigenae non bibent, in 0608A quo laborasti, ostendit laborem antea Judaeorum, et omnia opera eorum a daemonibus fuisse possessa, quando inter Deum et idola fluctuabant, quando eis dicebat Elias: Usquequo claudicatis utroque pede? si Dominus est Deus, sequimini illum (III Reg. XVIII, 21) . Et juxta typicam historiam, quae in Judicum libro narratur, veniebant Madianitae, et usque ad Gazam fructus ejus devastabant, ita ut cibus hominum in escas brutorum animantium verteretur (Judic. VI) . Hoc est autem triticum, et hoc vinum, quod non comedent nisi laudantes Dominum, et non bibent, nisi in atriis sanctis ejus, de quo Dominus in passione dicebat: Amen amen dico vobis, non bibam de genimine vitis hujus, donec illud bibam novum in regno Patris mei (Marc. XIV, 25) . Quae ex parte complentur 0608B in Ecclesia, quando dicit Dominus discipulis suis: Bibite, amici mei, et inebriamini, fratres, quod vinum laetificat cor hominis (Ps. CIII) . Et in plena luce atque meridie bibitur a Joseph cum fratribus suis (Gen. IV) . Et complebitur plenius, quando inebriabitur terra benedictionibus Domini. Triticum quoque de quo panis coelestis efficitur, illud est, de quo loquitur Dominus: Caro mea vere est cibus. Rursumque de vino: Et sanguis meus vere est potus (Joan. VI) .