Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LXIII.—Vers. 1.) Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. LXX: 0609D Quis est iste qui venit de Edom, fulvis vestibus de Bosor? Sic formosus in stola sua, violentia cum fortitudine. Omnem hunc locum ab eo loco, ubi juxta LXX dicitur: Illuminare, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Cap. LX, 1) , usque ad praesens capitulum, ubi dicitur: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? multi nostrorum referunt ad finem mundi, in quo sive carnaliter, sive spiritualiter (diversa 0610A enim sententia plurimorum est) explenda contendunt. Nos autem quia et supra in hoc eodem capitulo legimus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, annuntiare pauperibus misit me: quod Dominus atque Salvator, lecto Isaiae volumine, in Synagoga Judaeorum super se expletum esse monstravit dicens: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21) ; et nunc de eodem dicitur, quod post passionem ad Patrem cruentus ascenderit, necessitate compellimur, omnia quae dicuntur, in primo accipere Salvatoris adventu. Neque enim fieri potest, quod plerique nostrorum facere nituntur, ut varientur tempore, quae operibus copulata sunt; nec negamus sudoris esse maximi, haec omnia sibi conjungere, et sic spiritualiter explenda in consummatione 0610B monstrare, ut in Christo et juxta carnem et juxta spiritum, jam completa doceamus. Quia igitur venit filiae Sion Salvator, cujus merces cum eo est, et opus illius coram illo; et egressus est justus ut splendor, et Salvator accensus est ut lampas, gavisusque sponsus super sponsa sua Ecclesia, immo exsultavit super eam Deus suus, qui ipse 746 et sponsus et Dominus est: propterea secundum assumptionem carnis, et passionem crucis dicitur ad eum: Ut intingatur pes tuus in sanguine (Ps. LXVII, 24) . Et sub Judae vocabulo in Genesi prophetatur, Juda, te laudabunt fratres tui: Manus tuae in cervicibus inimicorum tucrum, (Gen. XLIX, 8 et seqq) , adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi 0610C leaena: quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9) ? Et iterum: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam; lavabit vino stolam suam, et sanguine uvae pallium suum (Ibid., 11) . Iste est quem Angelicae potestates videntes ad Patrem ascendere cruentum, imperant caeteris Angelis, et ab eis audiunt: Levate portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio (Psal. XXIII, 7, 8) . Et iterum: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Ibid., 10.) Haec praemisimus, ut cum aliis testimoniis etiam praesens capitulum congruere doceamus. Unde et in Cantico dicitur Canticorum: Fratruelis meus rubicundus et candidus (Cant. V, 10) ; rubicundus in passione; candidus in 0610D resurrectione. Interrogant igitur Angeli, rei novitate perterriti (Mysterium enim passionis et resurrectionis Christi secundum apostolum Paulum (I Cor. II) , cunctis retro generationibus fuerat ignoratum). Quis est iste qui de terra Edom cruentus advenit? Edom () quippe in linguam nostram et terrenus et cruentus exprimitur. Tinctis vestibus de Bosra? Quod multi pio errore lapsi, putant de carne Domini intelligi: id est, Basar (), quod verbum si carnem significaret, 0611A scriberetur per mediam litteram Sin, nunc autem per Sade scribitur, et interpretatur firma atque munita: quod vel de Jerusalem accipimus (Psal. LIX, 11) . quae firmissimis muris fuit ante circumdata, in qua passus est Dominus; vel de inferno, de quo in quinquagesimo nono et in centesimo septimo psalmo scriptum est: Quis deducet me in civitatem munitam (Psal. CVII, 11) ? in qua clausae sunt animae mortuorum, et circumdata est firmissimis custodiis. Sciendum quoque quod juxta historiam Bosra () non sit in Edom, sed in Moab. Sequitur: Sic formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. De quo et quadragesimus quartus psalmus 747 canit: Formosus decore prae filiis hominum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et 0611B pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna (Psal. XLIV, 3-5) . Pro quo Septuaginta transtulerunt, violentia cum fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat.
Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. LXX: Ego qui loquor justitiam, et judicium salutaris. Respondit Dominus interrogantibus Angelis: Quaeritis qui sim, qui ad coelos cruentus ascendam, et sanguis quo aspersus sum, non mihi deformitatem tribuerit, sed decorem? Ego sum cui Pater tradidit omne judicium (Joan. V) . De quo et Psalmista dicebat: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1) . Qui loquor justitiam: ut malis mala, et bonis retribuam bona; qui veni pugnare contra adversarias potestates, et captivis 0611C praedicare remissionem, et vinctos de carcere liberare, ut et adversarii poenas, et captivi sentiant libertatem.