Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3 seqq.) Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta 748 mea, et omnia indumenta mea 0612A pollui ((Vulg. inquinavi)). Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat qui adjuvaret. Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. Septuaginta pro eo quod nos diximus, torcular calcavi solus, interpretati sunt, plenum conculcatum, quod magis cum superiori capitulo legendum est, quam ut sit sequentis principium. Caetera sic transtulerunt. Et de gentibus vir non est mecum, et conculcavi eos in furore meo, et confregi eos quasi terram, et deduxi sanguinem eorum in terram, et omnia vestimenta mea inquinavi. Dies enim retributionis venit eis, et annus redemptionis adest. Aspexi, et non 0612B erat auxiliator: consideravi, et nullus qui praeberet auxilium; et eruit eos brachium meum, et furor meus advenit, et conculcavi eos in ira mea, et deduxi in terram sanguinem eorum. Pro torculari quod Hebraice dicitur Geth (), Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit Phura (). Sed melius in hoc loco Symmachus, quem et nos secuti sumus. Verbum enim Phura ambiguum est, et tam torcular, quam lagunculam plerumque significat. Dicendum est itaque de torculari, quod juxta Scripturae sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Jeremias in Lamentationibus plangens eversionem Jerusalem loquitur: Torcular calcavit Dominus virgini 0612C filiae Juda, ideo ego ploro (Thren. I, 15, 16) . In bonam partem inscribuntur psalmi pro torcularibus octavus et octogesimus tertius. De quibus in suis locis,