Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8 seqq.) Et dixit: Verumtamen populus meus est; filii non negantes: et factus est eis Salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et Angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit 0615A eos cunctis diebus saeculi. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti ((Al. sanctum)) ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. LXX: Et dixit: Non populus meus, filii nequaquam reprobabunt. Et factus est eis in salutem ex omni tribulatione eorum: non legatus, neque Angelus, 752 sed ipse salvavit eos, quod diligeret illos, et parceret eis, ipse redemit eos, et suscepit illos, et exaltavit omnibus diebus saeculi. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus: conversus est eis in inimicum, ipse pugnavit contra eos. Ubi nos interpretati sumus: In omni tribulatione eorum non est tribulatus, quod Hebraice dicitur Lo, et est negantis adverbium, pro non, legi potest et ipse, ut sit sensus: In omni tribulatione eorum ipse est tribulatus, 0615B id est, Deus: ut non solum peccata, sed et tribulationes nostras ipse portaret. Ipse enim infirmitates nostras portat, et pro nobis dolet. Porro Septuaginta posuerunt aliud quod in Hebraeo non habetur, non legatus, neque Angelus, sed ipse salvavit eos: de quo in suo dicemus loco. Dixit igitur Deus qui justus est judex domui Israel, et austeritatem justitiae clementia mitigat judicantis: Genui quidem filios et exaltavi, et ipsi spreverunt me. Verumtamen quia populus meus sunt, et semel filii nominati, non peribunt in perpetuum; si me spernere et negare desierint, sentient Salvatorem: quia in omni tribulatione eorum ipse tribulatus est. Sive non est tribulatus, ut parumper eos desereret, et nudatos auxilio suo cogeret ad rogandum. Vel 0615C certe nequaquam tribulavit eos, sed e contrario, caeteris persequentibus, adjutor fuit, misitque Angelum suum, qui eos de periculo liberaret. Aut juxta Septuaginta, non per Angelos et Prophetas, et alios sanctos viros salvare voluit populum suum; verum ipse descendit ad oves perditas domus Israel, ut ovem morbidam suis humeris reportaret, et drachmam quae perierat inveniret, et luxurioso filio revertenti laetus occurreret. Propter quod sponsa dicit in Cantico Canticorum: Osculetur me osculis oris sui. Nequaquam per Patriarchas, Moysen, et Prophetas, sed meum corpus assumat, in mea carne versetur, Verbum caro fiat, et sic osculetur me habitans in me, ut sit Emmanuel. Nequaquam igitur ut legatus, nec ut Angelus, sed ipse salvabit eos qui receperunt 0615D salutem: non operum merito, sed charitate Dei. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod si prudens lector tacita cogitatione responderit; quare multi 753 non sunt salvati, si ipse salvavit eos, et dilexit, et 0616A pepercit filiis suis, et redemit eos sanguine suo, suscepitque et exaltavit assumptos? infertur causa perspicua. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus, sive sancti illius, quod Hebraice dicitur Cadeso (). Voluit itaque Deus salvare cupientes: et provocavit ad salutem, ut voluntas haberet praemium; sed illi credere noluerunt. Alioquin et de Joanne scriptum est: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit, ut praeberet testimonium luci, ut omnes crederent per eum (Joan. I, 6) . Nec statim in culpa est, si plures credere noluerunt, sed voluntas venientis haec fuit, ut omnes crederent et salvarentur. Sin autem qui exasperaverit et afflixerit Spiritum sanctum, vel Sancti ejus, id est, Christi, Deum exasperat: 0616B ejusdem Spiritus sanctus cum Patre Filioque naturae est. Quamobrem Apostolus praecipit: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis (Ephes. IV, 30) . Qui Spiritus sanctus recedit a corpore subdito peccatis: et in perversam animam non ingreditur sapientia (Sap. I) . Unde et David conscientia peccatorum, ne Spiritum sanctum perderet, precabatur dicens: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13) . Ut autem sciamus, omnem qui exasperat Spiritum sanctum, Deum offendere, et de amico inimicum et hostem fieri, Petrus apostolus significantius in Apostolorum Actibus loquitur: Quare convenit vobis mentiri Spiritui sancto? non estis hominibus mentiti, sed Deo (Act. V, 9) . Iste est Spiritus sanctus, de quo in Evangelio Dominus dicebat: 0616C Si diligitis me, mandata mea servate: et ego petam Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15, 16) . De quo et in Sapientia reperimus, quae nomine Salomonis scribitur: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. I, 5) .