Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18, 19.) Quare errare nos fecisti. Domine, in viis tuis: indurasti cor nostrum, ne timeremus te? convertere propter servos tuos tribus haereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio: cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. LXX: Quare seduxisti nos, Domine, de via tua 0619A sancta: indurasti corda nostra, ut non timeremus te? convertere propter servos tuos, propter tribus haereditatis tuae, ut modicum possideamus montis sancti tui: adversarii nostri conculcaverunt sanctuarium tuum: facti sumus quasi a principio cum non dominareris nostri: neque invocatum est nomen tuum super nos. Epistola quam scribit Paulus ad Corinthios, cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est, sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet, nunc reprehendit, 757 provocat ad continentiam; nuptias non recusat; retrahit ab idololatria; instruit resurrectionem; digamiae porrigit manum, ne locum tribuat fornicationi. Hoc diximus, ut praesens quoque capitulum, quod omne ex populi Deum deprecantis 0619B oratione contexitur, vel justorum intelligamus esse, vel peccatorum: et nunc laudare Dominum, nunc movere Domino quaestionem, et suam culpam referre in Deum. Unde et post caetera etiam hoc loquuntur: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, vel seduxisti nos de via tua: indurasti cor nostrum ne timeremus te? Non quo Deus erroris causa sit et duritiae, sed quo illius patientia, nostram exspectantis salutem, dum non corripit delinquentes, causa erroris duritiaeque videatur. Unde quibusdam vehementer iratus, a percutiendo manum suspendit, et loquitur: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint (Osee IV, 14) . Flagellat enim omnem fillum quem recipit, et ad hoc percutit ut emendet (Hebr. XII) . 0619C Denique qui nequaquam filiorum vocabulum perdiderunt, sed per poenas retrahuntur ad poenitentiam, dicit de eis: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33) . Est enim tristitia quae ducit ad vitam, et est tristitia quae ducit ad mortem. Unde et peccator loquitur in psalmo: Declinare fecisti semitas nostras a via tua, et humiliasti nos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 19) . Et per quadraginta annos errat populus in deserto; ut priorem viam non inveniat, nec ad Aegyptios revertatur (Num. XXXII) . In Osee quoque sepiuntur semitae Jerusalem, et clauduntur spinis; ne sequatur amatores suos, et necessitate compulsa, revertatur ad virum suum pristinum (Osee II) . Et Pharaonis dicitur 0619D Deus indurasse cor, ne dimitteret populum ejus, et ut decem plagis affligeretur (Exod. IV) . Quam quaestionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos (Rom. IX) . Et nos in quodam opere perstrinximus. Convertere, ait, Domine, sive converte nos propter 0620A servos tuos, Abraham et Israel, qui non cognoverunt nos, vel quos esse in populo credimus. Quasi ad nihil enim et absque ullo labore populum tuum sanctum possederunt adversarii nostri. Sive 758 converte nos, ut juxta Septuaginta, paululum possideamus montis sancti tui, quia totum montem tuum possidere non possumus, ut cum partem habuerimus, veniamus ad plenitudinem ejus et contemplemur gloriam Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I) . De quo in hoc eodem propheta dicitur: In novissimis diebus manifestus erit mons Domini (Isai. II, 2) . De eo autem quod supra positum est: Quare errare nos fecisti (Isa. LXIII, 17) ? quo sensu accipiendum sit, plenissime docet Jeremias: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti, et 0620B potuisti ((Al. posuisti)) (Jerem. XX, 7) . Dum enim mihi clementiam polliceris, et quasi misericors pater dissimulas duritiam, et artifex medicus abscondis ferrum acutissimum, ne aegrotantem terreas antequam cures, fecisti me negligentem; propter quod et de Jerusalem dicit Deus: Ecce ego seducam eam, et ponam eam quasi desertum, et statuam eam sicut terram absque aquis, et loquar ad cor ejus: et dabo possessiones ejus inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentiam (Osee I, 14, 15) . Consideremus ordinem singulorum: seducit eam, et facit esse desertam, et absque aqua, ut virtutum patiatur sitim. Quae postquam dixerit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. XLI, 2) , tunc loquetur ad cor ejus, et lugentem consolabitur. Et dabit ei possessionem 0620C inde, hoc est, de poenitentia et moerore qui operatur salutem. Et humilitas conturbati cordis ejus (hoc enim interpretatur vallis Achor) aperit intelligentiam, ne ignoret Creatorem suum. Hostes, ait, nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. Haud dubium quin Templum significet, quod victores calcavere Romani. Et facti sumus sicut in principio antequam vocaremur in Abraham, et dum essemus in Aegypto, non habentes Deum, nec reges, nec principes, nec Prophetas, nec Legem mandatorum Dei (Ose. III) , quae omnia post passionem completa sunt Domini, hodieque complentur. Dicentibus enim illis: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) , manet maledictio sempiterna, et non dominatur eorum Deus, neque invocatur nomen illius super 0620D eos, dum nequaquam Dei populus nuncupatur.