Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LXV.—Vers. 1.) Quaesierunt me qui ante me non interrogabant: invenerunt, qui non quaesierunt me. Dixi: ecce ego, ecce ego ad gentem quae non invocabat nomen meum. LXX: Apparui non quaerentibus me: inventus sum ab his qui me non interrogabant. Dixi: ecce ego in gente quae non invocavit nomen meum. Ad orationem populi mixtam querimoniis, in qua dixerat: Quare nos errare fecisti, Domine, 771 de via tua: indurasti corda nostra, ut non timeremus 0629C te (Isai. LXIII, 17) ? respondit, ut Judaei volunt, Deus Pater; ut nos probamus, Dominus atque Salvator: in tantum non sum rigidus et crudelis, qui malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: nec repello filios poenitentes, qui tamen sui nominis servaverint dignitatem, ut etiam alienos salvare velim (Ezech. XXXIII) . Qui enim me non quaerebant, nec dicere poterant: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Jesum (Joan. I, 45) ; ipsis apparui, de quibus et alibi Propheta testatus est: Quibus non est annuntiatum de eo, audient: et qui non audierunt, intelligent (Isa. LII, 15) . Vos autem qui legem Dei die ac nocte meditamini, frustra jactatis poenitentiam, cujus opera non facitis. Unde Evangelistae et apostoli, semper adventum Domini, 0629D veteris Testamenti cupientes testimoniis roborare, dicebant: Ut impleretur quod dictum est per Prophetam (Matth. I, 22) . Centurio Dominum non quaerebat, et audivit a Domino: Neque in Israel tantam fidem inveni (Luc. VII, 9; Matth. VIII, 10) . Syrophoenissa mulier Prophetarum eloquia nesciebat, et Domini voce laudatur: O mulier, magna est fides tua. Regulus (Joan. IV) , qui Graece dicitur βασιλικὸς, quem nos de aula regia rectius interpretari possumus palatinum, non solum filii, sed universae domus suae reperit sanitatem. Quod autem juxta Hebraicum dicitur: Quaesierunt me qui ante non interrogabant, ad eumdem sensum refertur: ut prius Dei notitiam non habentes, postea quaerant Dominum, et eum 0630A revelatione cognoscant: qui et Paulo dum Ecclesiam credentium persequitur, revelatus est (Act. IX) . Et apostolo Petro ait: Beatus es, Simon Barjona: quia caro et sanguis non revelaverunt tibi; sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17) . Hunc quaerebat et Moyses loquens Deo: Si inveni gratiam apud te, ostende te mihi manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13) . Majores divitias thesauris Aegypti, Christi opprobrium praestolans, dum retributionem desiderat futurorum, et invisibilem Deum quasi videret, animo contemplabatur. De quo et in Psalmis legitur: Spes omnium finium terrae, et in mari longe (Ps. LXIV, 6) . Et in Genesi: Ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10) . Quodque sequitur: Dixi: ecce ego sum: ad gentem quae non invocabat nomen meum 0630B (Exod. III, 14) , illi sensui convenit: Qui est, misit me ad vos. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, etc. (Philipp. II) ; sed totius mundi provocans gentes, unam fecit sui nominis gentem Christianorum.