Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3.) Populus qui ad iracundiam provocat me, ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres (Ex Exod. XX, 4) . LXX: Populus hic qui exacerbat me in conspectu meo: ipsi semper immolant in hortis, et adolent incensum super laterem ÷ daemonibus qui non sunt. ** Dicente Domino: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnium quae in coelo sunt, et quae super terram. Et per Moysen increpante facientes: Irritaverunt me in diis alienis, et in abominationibus suis me ad amaritudinem provocaverunt. Immolaverunt daemoniis, et non Deo (Deut. XXXII, 16, 17) , illi studio delinquendi quasi irritarent et provocarent Deum, non solum fecerunt quod non licebat, sed jugiter semperque fecerunt, peccantes 0631C in conspectu Domini, cujus oculis cuncta patent, vel in Templo ejus, idolis hostias immolantes. Ac ne quid vero deesset sacrilegio, immolabant in hortis, et adolebant thura super lateres, jungentes idololatriae luxuriam, et sacrificiis voluptatem, et pro uno altari quod impolitis lapidibus Dei erat lege constructum, coctos lateres et agrorum cespites. hostiarum sanguine cruentabant. Hoc dictum sit juxta litteram: alioquin secundum intelligentiam spiritualem, omnis haereticus ad iracundiam provocat Dominum, et in falsitate dogmatum suorum offert immunda sacrificia, nequaquam firma et mansura perpetuo, sed instar hortorum ad breve virentia, carnis deliciis providens. Cui dicitur: Omnis caro fenum, et omnis gloria 0631D ejus quasi flos feni. Aruit fenum, et flos decidit: verbum 0632A autem Domini, quod in ecclesiis praedicatur, permanet in aeternum (Isai. XL, 6, 7) . Hos hortos ex vinea sua nolens fieri Naboth, Achab impiissimo regi sanguinem fundit (III Reg. XXII) . Neque enim congruum erat, ut paterna periret haereditas: et excisis vineis, quae afferunt fructum 774 qui laetificat cor hominis, in loco virtutum, deliciarum atque vitiorum olera nascerentur. Fertur sapientissimi apud Graecos merito celebrata et laudata sententia, qui omnes saeculi voluptates, et pompam mundi atque luxuriam celeriter transeuntem, hortos Adonidis vocat. Sacrificant quoque haeretici super lapides, quando errores suos et exquisita mendacia, dialectica nituntur arte firmare, et in quadrum exstruere: et γραμμικαῖς, ut aiunt, ἀνάγκαις, id est, secti in 0632B latere pulveris atque descripti lineis roborare. Quod autem in Septuaginta legitur: daemonibus qui non sunt, et in Hebraico non habetur, illo sensu accipiendum, quod juxta litteram, et juxta spiritum, nec daemonia subsistant, quia jam a Deo, qui vere est, exciderunt: nec sectae haereticorum quae nullam retinent veritatem, sed in umbrarum similitudinem transeunt atque intereunt. Unde et Esther loquitur ad Dominum: Ne tradas haereditatem tuam his qui non sunt (Esther XIV, 11) . Et sanctus precatur in psalmo: Ignosce mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et ultra non subsistam (Ps. XXXVIII, 14) . Qui enim dum in hoc vivit corpore, veniam peccatorum non fuerit consecutus, et sic de vita excesserit, Deo perit, et esse desistit, licet sibi subsistat in poenis.