Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0632C (Vers. 4, 5.) Qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis suis: qui dicunt, recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. LXX: In sepulcris et in specubus dormiunt propter somnia: qui comedunt carnem suillam et jus hostiarum, profana omnia vasa eorum: qui dicunt, abi longe a me, ne appropinques mihi, quoniam mundus sum. Nihil fuit sacrilegii quod Israel populus praetermitteret, non solum in hortis immolans, et super lateres thura succendens, sed sedens quoque, vel habitans in sepulcris, et in delubris idolorum dormiens, ubi stratis pellibus hostiarum incubare soliti erant, ut somniis futura cognoscerent. Quod in fano Aesculapii 0632D usque hodie error celebrat ethnicorum multorumque 0633A aliorum, quae non 775 sunt aliud, nisi tumuli mortuorum. Nec hoc erant impietatis fine contenti, sed porcorum quoque carnibus vescebantur, quod lege prohibitum erat, et jus hesternum, quod Graeci vocant ἕωλον avidis faucibus devorabant (Levit. XII) . Unde tam ipsi quam vasa eorum immunda erant, et in tantum procacitatis ac superbiae quotidie augmenta capiebant, ut quicumque non simili duceretur errore, eum arbitrarentur immundum, contactumque ejus fugerent, quemadmodum Samaritani et Judaei nobis faciunt, omnesque haeretici, quales nuper sub magistro cerebroso in Gallia pullularunt, qui basilicas Martyrum declinantes, nos qui ibi orationes ex more celebramus, quasi immundos fugiunt. Hoc autem non tam illi faciunt, quam 0633B habitantes in eis daemones, fortitudinem et flagella sancti cineris non ferentes. Quis autem haereticorum non requiescit in memoriis, non dormit in specubus magistrorum? Qualis fuit Marcion et Valentinus, et nuper Eunomius, mentis immunditiam leprosa carne contestans, qui lumen sancti Spiritus relinquentes, et coenaculum in quo Apostoli versabantur, in diaboli tenebris commorantur, et speluncas diligunt, quas Jeremias mystico sermone condemnat: Facta est haereditas mea mihi quasi spelunca hyaenae (Jerem. XII, 8) , quam nostri belluam vocant: quod animal semper cadavera persequitur, et vivit succo ac sanie corporum mortuorum. Adversum hos, qui habitant in speluncis, et Abacuc lamentabili voce dicebat: Vae qui potum dat proximo suo potionis 0633C turbidae: et inebriat eum, ut respiciat ad speluncas suas (Abac. II, 15) . De his speluncis et Dominus loquebatur: Scriptum est, domus patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13) , in quibus animas interficitis deceptorum, ut non videatis in eis visiones, de quibus idem Salvator ait: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Ose. XII, 10) . Et alius ad eum: Locutus es, inquit, in visione filiis tuis (Psal. LXXXVIII, 20) , sed somniis 776 creditis et phantasmatibus, quibus praecepit Dominus non esse credendum. Isti porcorum carne vescuntur, de quibus dicitur: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 27) . Et jus profanum comedunt, quod in libris eorum haeretica arte 0633D conditum est. Quorum vasa immunda sunt omnia, tam scilicet corpora, quam doctrinae, et in tantam 0634A dementiam veniunt, ut quicumque eorum non fuerit similis, eum quasi perditum detestentur.