Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6, 7.) Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles, exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinum eorum. LXX: Iste est fumus furoris mei: ignis ardet in eo cunctis diebus. Ecce scriptum in conspectu meo: Non tacebo, donec reddam et retribuam in sinu eorum peccata sua, et patrum suorum, dicit Dominus: qui adolebant incensum super montes et super colles, exprobraverunt mihi; reddam opera eorum in sinum eorum ((Al. suum)). Propter opera vestra, et 0634B incredibilem mentis arrogantiam, ut immundi, mundos putaretis immundos, eritis fumus, ignis ardens (( Al. ardentis)), qui de meo furore succensus est. Furorem autem, oblivionem, iram, poenitudinem, ita in Deo debemus accipere, quomodo pedes, manus, oculos, aures, et caetera membra, quae habere dicitur incorporalis et invisibilis Deus. Non quo his pateat perturbationibus, qui eas dono gratiae suae exstinguit in nobis; sed quo per nostra verba Dei erga nos intelligamus affectum. Neque enim ira, quae est ultionis libido, ita definitur in Deo, ut in hominibus, quae materiam habet in nostris vitiis, non in Domini voluntate: qui thesaurizamus nobis iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, ut tribulos nostros et spinas, et zizania, quae pro semine 0634C Dei attulimus, ligna quoque, fenum et stipulam, quae super fundamentum 777 Pauli aedificavimus (I. Cor. III) , sapiens flamma consumat. De hoc igne perpetuo et in Moysi cantico legimus: Ignis accensus est de furore meo, et ardebit usque ad infernum deorsum. Devorabit terram et genimina ejus: comburet fundamenta montium, et sagittae meae consument eos (Deut. XXXII, 22) . Cujus testimonii sensus est, quod ignis Dei atque vindicta semper ardeat peccatoribus, et eos usque ad inferos persequatur. Qualis erat et dives ille in Evangelio (Luc. XVI) purpuratus, qui, requiescente Lazaro in sinu Abraham, aeternis torquebatur ardoribus. Terram quoque, id est, carnem nostram, et genimina ejus, id est, carnis desideria, eadem flamma comburet, et fundamenta 0634D montium quae se elevant contra scientiam Dei. Ipsos quoque montes Dei jacula disperdent, ut 0635A humiliati in poenis, montes esse desistant. Ecce, inquit, scriptum est coram me. Omnia enim nostra peccata Dei patent oculis, et in his scripta sunt libris, de quibus in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10) . De quibus in alio loco dicitur: Super terram scribantur (Jerem. XVII, 13) . Et nequaquam ultra reticebit qui prius dixerat, Tacui: numquid semper tacebo? dicit Dominus (Isai. XLII, 14) . Sed reddet unicuique quod operatus est in sinu ejus, hoc est in cordis arcano, ut eos propria torqueat conscientia. De qua et Osee propheta vaticinatur: Cadent in gladio principes eorum propter indisciplinationem linguae eorum (Ose. VII, 16) . Haec est detractio ipsorum in sinu eorum, quae de uniuscujusque corde procedit. Simile quid et in Proverbiis 0635B scribitur; In sinu redduntur suo iniquis omnia (Prov. V, 22) . Qui sinus propter animae principale ( Graec. ἡγεμονικὸν) alio nomine appellatur caput. Vias eorum dedi in capita eorum (Ezech. IX, 10) . Et alibi: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et super verticem illius iniquitas ejus descendet (Ps. VII, 17) . Est autem et bonus sinus, qui sanctitate fruetur conscientiae, de quo Psalmista dicebat: Et oratio mea in sinu meo convertetur (Ps. XXXIV, 13) . Intelligitur sinus in quemlibet affectus atque dilectio, ut quando ad maritum sermo dirigitur, Uxor quae est in sinu tuo; et ad parentem, Adducent filios tuos in sinu (Luc. XVI) . Unde et omnes qui patrem habent Abraham, et virtutum ejus similes esse meruerunt, requiescunt in sinu ejus. Neque enim patres, quorum nunc iniquitates 0635C nobis et peccata redduntur, eos debemus accipere, de quorum semine nostra nata sunt corpora. 778 Alioquin et ipse Moyses qui dixerat, peccata patrum filiis esse reddenda in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt Deum (Exod. XX) , interpretatur sententiam suam, dicens: Non morientur filii propter peccata patrum: sed unusquisque in suo peccato morietur (Deut. XXIV, 16) . Eamdem Ezechiele approbante sententiam, quod nequaquam dicatur illa parabola: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII, 2) , sed ejus tantum dentes obstupescere, qui comederit: et perire animam peccatricem, nec externa luere peccata. Ex quo intelligimus, vel in bonam partem, vel in contrariam, eos accipiendos patres, quibus 0635D unusquisque apponitur, cum de hac vita excesserit. Sacrificavit autem super montes et colles Israel, quando in Bethel et Dan aureos vitulos posuit. Et exprobravit Deo super praeceptis suis, dum ejus neglexit caeremonias, et cultum Dei daemonibus tribuit: quorum opera reddenda sunt in sinu eorum (Ose. IV) . Omnisque haereticus contemnens Ecclesiasticam 0636A simplicitatem, sacrificat in montibus, et exprobrat Deo, dum ejus praecepta contemnit.