Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9.) Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos: et haereditabunt eam electi mei, et servi mei inhabitabunt ibi, et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui quaesierunt me. LXX: 780 Et educam de Jacob semen, et de Juda, et haereditabit montem sanctum meum, et haereditabunt electi mei, et servi mei habitabunt ibi, et erunt in saltu ovilia 0637B gregum, et vallis Achor in requie armentorum populo meo qui requiesierunt me. Quem supra vocavit granum botri, sive acinum, aut (ut multi volunt) racemum, hunc nunc appellat semen Jacob et Juda, qui possideat montes, sive montem ejus. Semen Jacob et Juda plerique Christum intelligunt, de quo in Genesi dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8) , et caetera. Nulli enim dubium quin Salvator de Judae stirpe generatus sit. Alii autem Apostolos intelligi volunt, de quibus saepe diximus: Reliquiae salvae erunt (Isai. I, 9) . Et: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Rom. IX, 29) . Isti possederunt montem Domini conscientia habitantis in 0637C se Christi, loquentes: Accessimus ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22) . Sive montes ejus, de quibus in psalmis canitur: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 2) . Et: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) . Possidebunt autem Sion electi Domini, et inhabitabunt in ea servi ejus. De quibus in eodem volumine scribitur: Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus (Psal. CIV, 6) . Quicumque ergo adhuc semen est, nec formatus in filium, iste servus est Domini, cui dicit in Evangelio: Scio quia semen Abrahae estis, sed necdum filii (Joan. VIII) . Si enim semen essent Abraham, opera utique Abraham facerent. Qui autem filius, iste et electus est Domini. Unde electus possidet Jerusalem, 0637D et servi habitant in ea, et de filiorum ac servorum differentia dicitur: Non accepistis spiritum 0638A servitutis iterum in timorem, sed spiritum adoptionis (Rom. VIII, 15) . Et erunt, inquit, campestria, sive saltus, in caulas gregum. Pro campestribus in Hebraeo Saron () ponitur. Omnis regio circa Lyddam, Joppen et 781 Jamniam apta est pascendis gregibus. De quo et in Actibus Apostolorum scriptum est: Saltus autem vertentur in ovilia (Act. IX) , juxta illud quod in psalmo canitur: Vox Domini perficientis cervos, et revelabit saltus (Psal. XXVIII, 9) , sive condensa silvarum, ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia, et loca quondam insidiarum et sanguinis, in ecclesias Domini transeant, et pascantur ibi greges ab eo, qui posuit animam pro ovibus suis. De quo scriptum est: Ipse pascet nos in saecula (Psal. XLV, 15) . Ista vox Domini 0638B perficiens cervos, et revelans condensa silvarum, per Joannem clamat in eremo: Jam securis in radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10) . Et iterum: Omnis vallis implebitur (Luc. III, 5) ; de qua et nunc dicitur: et vallis Achor in cubile armentorum, et in requiem populo meo qui requisierunt me. De qua et in libro Jesu filii Nave legimus, quod ibi interfectus sit Acham, qui furatus est de anathemate, et de spoliis Jericho, et cum omni domo sua interfectus, atque ex eo quod turbaverit populum, locus ipse in quo accidit, Achor (), id est, turbationis ac tumultus nomen accepit (Jos. VII) . Vallis igitur Achor, in qua quondam maledictio fuit atque supplicium, erit in armentorum requiem. Quae 0638C Paulus edisserens, ait: Numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9) ? an utique de nobis dicit, quia debet in spe qui arat, arare, et qui terit aream, terere eam in spe, ut participetur. De hac valle et in Osee mystice scriptum est: Loquar ad cor ejus, haud dubium quin Jerusalem; et dabo possessores illius inde, et vallem Achor, ut aperiat intelligentiam illius (Ose. II, 14) . Idcirco enim vallis Achor in possessionem traditur armentorum populi Dei, et saltus vertuntur in caulas gregum, ut aperiatur intelligentia, et Domini veritas cognoscatur.