Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Et vos qui dereliquistis Dominum, et obliti estis montem sanctum meum. Qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam. Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis. LXX: Vos autem 0638D qui dereliquistis me, et obliti estis montis sancti mei, et paratis fortunae mensam, et impletis daemoni potionem: 0639A ego tradam vos in gladium: omnes interfecti corruetis. In locis quondam silvestribus atque turbarum. 782 in locis gentilium erunt caulae ovium, id est, Ecclesiae de toto orbe credentium. Vos autem, o populi Israel, qui dereliquistis Dominum, et ad iracundiam provocastis Sanctum Israel, qui obliti estis montem sanctum ejus, de quo crebro diximus, vel Dominum Salvatorem, qui montium mons est, et sanctorum omnium sanctus, vel montem Sion, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, qui haec et haec facitis, tradam gladio, ut omnes interfecti pariter corrnatis. Qui sit gladius, dicemus postea: Ponitis, inquit, fortunae mensam, et libatis super eam: sive juxta Septuaginta: Paratis fortunae mensam, et impletis daemoni poculum, aut κέρασμα, quod omnes similiter 0639B transtulerunt, id est, mixtam potionem. Est autem in cunctis urbibus, et maxime in Aegypto, et in Alexandria idololatriae vetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis eorum qui extremus est, ponant mensam refertam varii generis epulis, et poculum mulso mixtum, vel praeteriti anni, vel futuri fertilitatem auspicantes. Hoc autem faciebant Israelitae, omnium simulacrorum portenta venerantes, et nequaquam altari victimas, sed hujuscemodi mensae liba fundebant. Quodque Septuaginta transtulerunt daemoni, in Hebraico habet Menni (), quod Symmachus interpretatus est, absque me: ut sit sensus: Qui paratis fortunae mensam, et impletis absque me potionem; ut doceat non sibi fieri, sed daemoni. Gladius autem quo interficiuntur, pro supplicio accipitur. 0639C Neque enim omnis populus Israel gladio traditus est, quorum videmus quanta millia in toto orbe dispersa sint; sed poenis atque cruciatibus, captivitati et ultimae servituti, juxta illud quod alibi dicitur: In gladio morientur omnes peccatores populi mei: et in Deuteronomii Cantico: Inebriabo sagittas meas in sanguine, et gladius meus comedet carnes vulneratorum (Deut. XXXII, 42) . Haud credibile esse potest, sagittas Domini inebriari sanguine, et gladium illius vulneratorum saturari carnibus. De his sagittis quae Job per singula horarum momenta pungebant, loquitur. Sagittae Domini in corpore meo sunt: quarum furor ebibit spiritum meum; cum enim coepero loqui, stimulant me (Job. VI, 4) . Juxta tropologiam autem 783 hoc dicendum 0639D est, quod omnes qui Ecclesiam deserunt et obliviscuntur montem sanctum Dei, et se tradunt spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, isti parant fortunae mensam, nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu, vel varietate fortunae omnia gubernari: quos Paulus increpat, dicens: Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20, 21) : quia aeternis tradentur suppliciis, ita ut nullus eorum caedem et ruinam possit evadere.