Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0640A (Vers. 12.) Pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis: sed fecistis ((Vulg. et faciebatis)) malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. LXX: Quia vocavi vos, et non audistis: locutus sum, et contempsistis, et fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis. Gladio, ait, estis traditi, quia non solum reliquistis me, et obliti estis mei, et fortunae poculum miscuistis, sed cum essem Emmanuel, id est, nobiscum Deus, de quo et Joannes scribit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) , praesens vos vocavi: revertimini ad me filii revertentes (Jerem. III, 14) . Et: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28) , et respondere noluistis. Locutus sum in parabolis, et omnia feci quae facere debui, et 0640B non audistis me, immo et contempsistis. Ego enim sum qui et supra dixi: Veni et non erat homo: vocavi, et non erat qui obediret (Isai. L, 2) . Nec vobis haec sufficiebat impietas, ut me praesentem contemneretis, et missum ad vos occideretis haeredem; sed fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis, et blasphemastis Filium Dei, ut peteretis vobis Barabbam latronem, homicidii et seditionis auctorem; et adhuc audetis dicere: Quare nos errare fecisti a via tua (Isai. LXIII, 17) ? Si enim qui me nesciebant invenerunt me, et qui me non invocabant, susceperunt me, quibus vos digni estis cruciatibus, qui missum ad vos atque dicentem: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) , suscipere noluistis, sed insuper affixistis cruci? 0640C Considerandum quid significet quod ait: Et quae nolebam elegistis; aut quae sit voluntas Filii Dei, qui loquitur in Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, ingredietur in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in coelis (Matth. VII, 21) . 784 De qua et ipse dicit Deus: Ut facerem voluntatem tuam volui (Psal. XXXIX, 9) . Haec est voluntas, de qua et ipse Dominus loquebatur: Inveni David filium Jesse, virum juxta cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22) . Unde et sanctus precatur et dicit: Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia Deus meus es tu (Psal. CXLII, 10) . Omnia enim licent, sed non omnia expediunt. Et de virginibus narrat Apostolus se Domini non habere praeceptum, vult tamen nos 0640D esse sicut seipsum (I Cor. VI) . Ex quo ostendit nequaquam indulgentiam magistri sectandam esse, sed voluntatem (I Cor. VII) ; et ea nos debere eligere quae expediunt, non quae licent, ut illud est de digamia, Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matresfamilias esse (I Tim. V, 14) . Ponitque causas, cur ista concedat: Jam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ergo non est voluntas pura secundi matrimonii, quae fornicationis comparatione vilescit.