Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15, 16.) Et dimittetis nomen vestrum in juramento ((Vulg. juramentum)) electis meis, et interficiet 0642C te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui jurat in terra, jurabit ((Al. jurat)) in Deo amen. LXX: Relinquetis enim nomen vestrum in saturitatem electis meis. Vos autem interficiet Dominus: servientibus autem mihi vocabitur nomen novum, cui benedicetur super terram: benedicent enim Deum verum, et qui jurant super terram: jurabunt Deum verum. Pro saturitate, quae Hebraice dicitur Sabaa (), caeteri juramentum interpretati sunt; quod verbum multas habet intelligentias, et pro diversitate accentuum variatur. Intelligitur enim et juramentum, et saturitas, et satietas, et plures, et septem. De quo in libro Geneseos diximus, et in hoc volumine (Ad cap. IV) , ubi septem mulieres apprehenderunt 0642D unum virum. Rursum pro eo quod Septuaginta transtulerunt, verum, et in Hebraico dicitur, Amen (), Aquila vertit πεπιστωμένως, id est, fideliter. Quod autem dicit, hoc est: aliis in vestrum succedentibus locum, nomen vestrum erit juramentum electis meis, ut pro malorum exemplo vos habeant et detestentur talia sustinere, et jurent sic; non haec patiar quae passus est populus Judaeorum. 0643A Sive nomen vestrum erit in satietatem: quod in his dici solet, quorum odiosa est recordatio et memoria. et qui usque ad saturitatem nauseamque venerunt. Vel certe hoc dicendum, quod nomen suum derelinquant electis Domini, ut pro illis gentium turba succedat; et ipsi appellentur filii Abraham et Israel. De quibus Paulus loquitur: Pax super eos, et super Israel Dei (Galat. VI, 16) . Neque enim qui ex Israelitis sunt Israel; nec qui semen Abraham omnes filii (Rom. IX, 7) , ad quos dicitur: Si filii essetis Abraham, 787 opera Abraham faceretis (Joan. VIII, 39) . Et quia semen sunt Abraham, et non filii, de quorum differentia supra diximus: propterea eos increpat Baptista Joannes, dicens: Et ne velitis dicere, patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis 0643B suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9) . Quomodo enim possunt hujus esse filii, qui dixerunt ligno et lapidi, tu genuisti me: cum e contrario, qui ex fide sunt, hi appellentur filii Abrahae? Vos autem, inquit, interficiet Dominus, ut nequaquam appellemini circumcisio, sed concisio (Galat. III) : ut vita careatis aeterna, ut non habeatis eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) . Servos autem, ait, suos vocabit nomine alio, sive novo, quod in toto orbe celebrabitur. Et erit benedictum: in tantum, ut qui illo nomine fuerit appellatus, benedicatur in Domino, et signum verae Circumcisionis accipiat, amen: quo saepe in approbationem eorum quae dicta sunt, Dominus utitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis (Joan. V, 19) . Nomen autem novum sive aliud, nullum 0643C est, nisi quod ex Christi nomine derivatur, ut nequaquam vocetur populus Dei Jacob, et Judas, et Israel, et Ephraim, et Joseph, sed Christianus. Quicumque enim juraverit in terra, nequaquam juraverit in idolis et falsis diis, sed in Deo: quae sententia rursum, amen signaculo comprobatur. Porro juxta Septuaginta qui pro amen, verum Deum interpretati sunt, ut benedicatur Deus verus, et qui jurant super terram, jurent Deum verum, non secundum errorem Arianorum referimus ad personam tantum Dei Patris, de quo scriptum est: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) : sed ad Filium, qui et ipse verus Deus est, dicente evangelista Joanne: Venit Filius Dei, et dedit nobis mentem, ut cognoscamus verum, et simus in vero 0643D Filio ejus Jesu Christo (Joan. V, 20) . Iste est verus Deus et vita aeterna. Si enim Salvator de se loquitur: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6) , consequenter verus Deus a veritate nomen accepit, ut nequaquam secundum falsos deos appelletur Deus, sed secundum verum Deum Patrem, et ipse sit verus Deus. Alioquin si non est verus, erit idolo similis, quod redundat in capita 788 eorum, qui Christum verum Deum negant. Hoc est autem nomen novum, quod ei in Apocalypsi super calculo scribitur (Cap. II) , cui in toto orbe benedicitur.