Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0644A (Vers. 17, 18.) Quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. Ecce enim creo coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora: et non ascendet ((Vulg. ascendent)) super cor: sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo. LXX: Obliviscentur enim tribulationis prioris, et non ascendet super cor eorum. Erit enim coelum novum, et terra nova: et non recordabuntur priorum, et non veniet super cor eorum; sed gaudium et exsultationem invenient in ea. Causa laetitiae et confessionis Dei veri est, quia aeterna angustiarum priorum succedet oblivio, ut nequaquam idolorum meminerint et erroris pristini, sed ad lucem de tenebris transeant, ut aeterna beatitudine perfruantur. Obliviscentur enim pristina mala, non 0644B oblivione memoriae, sed bonorum successione, juxta illud quod scriptum est: In die bona oblivio malorum (Eccles. XI, 27) . Et alibi: Afflictio horae oblivionem facit deliciarum (Ibid., 29) : eo quod in angustiis constituti, nequaquam voluptatibus pristinis, juxta errorem, Epicuri animo perfruantur. Licet possit et hoc dici, quod in coelo novo, et in terra nova, omnis conversationis pristinae memoria deleatur: ne hoc ipsum pars malorum sit, prioris angustiae recordari. Coelum autem novum et terram novam, qui putant omnia interire quae cernimus, Evangelii interpretantur testimonio: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35) . Et Pauli apostoli: Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) . Porro qui novitatem, commutationem 0644C in melius , et non elementorum arbitrantur interitum, illo utuntur exemplo: A principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et quasi amictum involves eos, et mutabuntur (Psal. CI, 26, 27) . In quo perspicue demonstratur perditionem et interitum, non abolitionem in nihili, sed commutationem sonare in melius. Neque enim illud quod in alio loco scriptum est: Luna fulgebit ut sol, et sol septuplum 789 lumen accipiet (Isai. XXX, 16) , interitum significat pristinorum, sed commutationem in melius. Quod ut possit intelligi, nostrae conditionis ponamus exempla: Infans cum in puerum creverit, et puer in juvenem, et juvenis in virum, et vir in senem, nequaquam 0644D per singulas aetates perit. Idem enim est qui prius fuit; sed paulatim immutatur, et aetati pristinae perisse dicitur. Quod intelligens et Paulus apostolus loquebatur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31) . Consideremus quid dixerit: Figura praeterit, non substantia. Hoc idem significat et Petrus: Latet eos hoc volentes: quoniam coeli erant ab initio; et terra de aqua, et per aquam, Dei sermone subsistit: per quae prior mundus inundatus diluvio periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eadem ratione servantur igni (II Petr. III, 5 seqq.) : quo sensu accipiendum 0645A sit, postmodum docet: Novos autem coelos, et novam terram videmus, et repromissionem ejus (Ibid., 13) : non dixit, alios coelos et aliam terram videbimus, sed veteres et antiquos in melius commutatos. Possumus et hoc dicere, quod conversi ab idololatria, et pristino errore deserto, novos coelos et novam terram videant: nequaquam arbitrantes elementa deos, et ea quae nascuntur ex terra. Nunc confitemur coelum et terram opera esse manuum Dei: illo autem tempore, servos et creaturam venerabamur obsequio Dei, quod et David sentiens cantat in psalmo: Videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) : non quo eo tempore coelos non viderit, cum ista dicebat; sed quo per singula augmenta virtutum, et futurorum scientiam, novos videat, quos veteres (( Al. veterascere)) jam videbat. Quod autem in fine hujus testimonii dicitur: 0645B Quae ego creo, a Septuaginta praetermissum est.