Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20.) Et non audietur in ea ((Vulg. in eo)) ultra vox fletus, et vox clamoris: non erit amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos. Quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. LXX: Et non audietur ultra in ea vox fletus, et vox clamoris: neque fiet ibi ultra immaturus et senex, qui non impleat tempus suum. Erit ((Al. Est)) enim infans centum annorum, et qui moritur peccator centenarius, maledictus erit. Neque enim congruum erit, ut in civitate Jerusalem 0645D et populo Dei, qui exsultationis et gaudii aeternam suscipiet creaturam, audiatur ultra vox fletus et clamoris; quando abierint dolor, moeror et gemitus. Contraria quippe simul esse non possunt. Et ubi exsultatio est, et gaudium, qui fructus est Spiritus 0646A sancti, ibi fletus et planctus non potest commorari, qui aptus est lamentantibus atque lugentibus, et praecipue clamor, quem de Ecclesia credentium Paulus expellit, ne in similitudinem Judaeorum, pro judicio faciamus clamorem (Ephes. IV) . In tali urbe diversae aetates non erunt: infans et senex, parvus et magnus, qui non impleat dies suos; sed quasi filii resurrectionis, omnes pervenient in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint, et alio necdum solidas habente vires, alius desinat esse quod fuerit, et decrepita aetate marcescat; pervenientque omnes ad centenarium numerum, qualis fuit Abraham, qui promissionem filii Isaac, hac aetate suscepit (Genes. XXI) . De cujus numeri laudibus, non necesse est plurima memorare, ne superflua sit disputatio. Hoc tantum dicimus, quod decem 0646B decades aequalia habent latera, et quadrae formae possident firmitatem. 791 In repromissionibus quoque pro his quae consumpsimus (( Al. contempsimus)), multiplicata nobis centuplum Dominus pollicetur, et in bonam terram sementis cadens, primum habet uberrimae frugis numerum centenarium. Denique et Isaac unam sementem jaciens fidei, hoc numero laboris sui opera multiplicata suscepit. In illo igitur tempore, quando aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore; sed alius ad praemia, alius ad supplicia pertrahetur: et in eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore poenas patietur aeternas. Illud quoque quod in Apocalypsi Joannis legimus (Cap. XX) , post resurrectionem 0646C exhiberi praesentiae judicis parvos et magnos, non aetatum, sed meritorum significat differentias. Qui enim parvus est juxta sententiam Salomonis, dignus est misericordia: Potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7) . In quem sensum et Domini verba consentiunt: Servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47) . Qui vero nescit, et fecerit digna plagis, vapulabit paucis. Beatus apostolus Paulus, Christo in se loquente, Scripturam veterem edisserens, Abraham patriarcham non solum circumcisionis, sed praeputii asserit patrem (Rom. IV) , hoc est, duos ex eo populos esse generatos, et eum qui juxta carnem natus fuerat,