Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21. 22.) Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Non aedificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet. LXX similiter. De his domibus, et in sexagesimo octavo psalmo sermo propheticus pollicetur, dicens: Quia Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Judae, et habitabunt ibi, et haereditate acquirent illam, et semen servorum ejus possidebit eam: et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. Quae omnia Judaei accipiunt carnaliter, ut Jerusalem urbesque Judaeae restituantur in pristinum statum. Quod si eis dederimus, audiant non solum 0647C hoc Jerusalem, sed et Sodomae repromitti, dicente Ezechiele: Restituetur Sodoma in antiquum (Ezech. XVI, 55) . Ergo domus, in quibus habitaturi sunt qui aedificant eas, vel Virtutes intelligendae sunt, vel diversae mansiones apud Patrem; quas jugiter possidebit, qui eas aedificaverit. Quales sibi aedificasse et obstetrices dicuntur in Exodo, quae timebant Deum: licet scriptum sit in Hebraico, a Deo eis aedificatas domos, quia timuerunt eum (Exod. I) . Et Jacob quia simplex erat, sive ut Graece dicitur ἄπλαστος, id est, nequaquam fictus; nec talis quales in Petri Epistola condemnantur, de quibus ait: In avaritia fictis sermonibus de 793 vobis negotiantur (II Petr. II, 3) ; idcirco habitabant in domo, quam Esau, qui feris delectabatur et silvis, possidere 0647D non potuit. Talem domum et Salvatoris in Evangelio verba describunt: Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, similis erit viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram, (Matth. VII, 24) , et reliqua. Alioquin juxta litteram, multi sancti aedificant domos, et non habitant in 0648A eis, vel peregrinatione, vel alterius rapina, vel morte subtracti. Qualis fuit Job, qui dives carne et spiritu, in tantam deductus est paupertatem, ut in sterquilinio sederet extra portam civitatis (Job. II) . E contrario dives ille in Evangelio purpuratus aedificavit domum, et habitavit in ea, cui rectissime dici poterat: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20) ? Non solum autem ait, aedificabunt domos, et habitabunt in eis: sed plantabunt quoque vineas, et ipsi comedent fructum earum. Juxta illud quod in Michaea dicitur: Requiescet unusquisque sub vinea sua et sub ficu sua; et non erit qui exterreat (Mich. IV, 4) . Haec est vinea quae in Evangelio loquebatur: Ego sum vitis, et vos palmites, et 0648B Pater meus agricola (Joan. XV, 5) Omnis qui non facit fructum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10) . Hujus fructus comeduntur et bibuntur, et laetificant cor hominis, et inebriant amicos sponsi, et in regno Dei bibuntur quotidie. Sub ficu autem requiescit, et nullius insidias reformidat, qui dulcedine sancti Spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur, charitate, gaudio, pace, fide, continentia, patientia. De hujuscemodi dicitur plantatore: Qui plantaverit ficum, comedet fructus ejus (Amos IX, 14) . Qui tales aedificaverit domos, et plantaverit vineas, de quibus et Apostolus loquitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6) , comedet labores manuum suarum (Psal. CXXVII) ; et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam 0648C (Joan. IV) : nec diaboli et satellitum ejus fraudibus supplantabitur.